Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE OCCASIONIBVS.non harmonica quidem ſeparata patitur. ſed corda. & mouet ſane mu-ſicus per ipſam quæ ſibi ineſt harmoniam, neque tamen corda rationemuſica. moueretur etiam ſi uellet muſicus niſi harmonia ipſa id dixit.De differentiis incorporeorum.Ipſa incorporeorum appellatio non ſecundum communitatem.unius eiuſde inque generis. ſic cognominata eſt quemadmodum cor-pora. ſed ſecundum nudam ad corpora priuationem. Quamobrem nihil prohibet inter illa, alia quidē eſſentia, alia uero eſſentia. & aliarurſus ante corpora, alia uero una cum corporibus. Item alia a corpori-bus ſeparata, alia uero non ſeparata. Præterea alia ſecundum ſe ſubſiſtētia alia uero aliis ut ſint indigentia, alia denique actionibus uitiſque exſe mobilibus eadem. ſed alia uitis & qualibus actionibus quodammo.do permutata. nempe ſecundum negationem eorum quæ ipſa ſuntnon ſecundū aſſiſtentiam eorum quæ ſunt appellantur.Paſſiones materiæ primæ aſſignatæ ſimiliter a Plotino.Materiæ propria apud antiquos hæc ſunt incorporea quidem. Diuerſa enim eſt a corporibus. præterea uitæ expers. neque intellectus. ne-que anima. neque aliquid ſecundum ſe uiuens. Item informis permu-tabilis infinita impotens. Quapropter neque ens. ſed uerum non ens.imago mollis apparens. quoniam quod primo eſt in mole eſt ipſū im-potens. item appetitio ſubſiſtētiæ, & ſtans non in ſtatu. præterea ſemperin ſe apparēs, tum paruum, tum magnum, tum minus tum magis, tumdeficiens tum excedens, quod ue fiat ſemper, maneat uero nūquam, neque tamen auflgere potens. quippe cum totius entis ſit defectus. Quā-obrem quicquid promittat mentitur. ac ſi magnum appareat. interimeuadit paruum. quaſi enim Iudus quidam eſt in non ens aufugiens. Fu-ga enim eius non fit loco. Sed dum ab ente deficit. quamobrem quæ inea ſunt imagines in ſunt in deteriori rurſus imagine. quemadmodumin ſpeculo id quod alibi ſitum eſt apparet alibi. & ipſum ſpeculum ple-num eſſe uidetur. nihilque habet dum omnia uidetur habere.Quid patiatur. quid non.Paſſiones circa id ſunt omnes circa quod accidit & interitus. Viaenim ad interitum eſt admiſſio paſſionis, atque huius eſt interire cuiuseſt pati. Interit autem incorporeum nullum. ſed quædam inter illa, autſunt, aut non ſunt. quapropter nullum eorum patitur. quod enim pa-tiens eſt non oportet ita ſe habere. ſed eſſe tale ut alterari queat atque in-terim ī qualitatibus corum quæ ingrediūtur, ſicque inferūt paſſionem.