DE ANIMA ET DAEMONE.taminatam ſe alicubi conſeruare. Atque cum iam eiuſmodi pocula bi-berit, non eſſe his pharmacis conſopitam. Re enim uera obliuio, errorīſcitia pharmaco cuipiam ſimilis eſt in locum diſſimilitudinis animasdeflectenti. Quidnam igitur admiraris, multos quidem ſecundumuitam eſſe lupos, multos uero porcos, plurimos autem alia quadam bruti ſpecie circunfuſos. Cum terrenus locus circes ipſius ſit diuerſorium.Animæq̄ꝫ multæ ob immoderatam concupiſcentiam uenenoſis ineſcatæ ſint poculis. Illud autem Illud potius admirare ſiqui inter mortalesuſquam reperiantur eiuſmodi potionibus non permulcti non etiam-irretiti. Siqui Mercurii munere freti in rationem ſcientiamque ſe con-ferant. Quemadmodum enim mirari non debes ſi in tartaro proſpexeris animas cruciatas. Talium enim ille locus, ſic etiam ſi in generationeuiuentes animæ plurimæ perturbatæ ſint ignare dementes. Tales enimanimas deſiderat generatio, ſicut igitur in cœlo quidem bonæ ſunt oēsī tartaro autem omnes improbæ. Sic in generatione plures quidem prauæ ſunt, pauciores autem probæ, Generatio enim non ad extremorummelius atque diuinius declinat ſed deterius.Malus neqꝫ cum alijs conſentit neqꝫ ſecum.M probus ſecum ipſo conſentire non poteſt. Neceſſe enim eſttum propter naturam rationalem uidere quodammodo ue-rum, tum propter imaginationem perturbatam. plurimumignorare, ſecumque diſſidere. Declarat hoc penitentia remiſſis perturbationibus ueniens. Intemperatus igitur propter intelligentiam diuinitati cognatam diuina quandoque cogitat atque loquitur. Sed propter cōcupiſcentiam imaginationemqꝫ perturbatam a temperantia diuina-longe diſcedit. Cumqꝫ ſemper ſecum ipſo pugnet, nimirum cum alijsconſentire non poteſt.Quicunqꝫ ſciunt aliquid circa illud omnino conſentiunt.Portet eos qui ſciunt aliquid circa illud eſſe concordes, Cuiusquidem concordiæ cauſa prima eſt ipſa rerum determinata natura ſecūda ꝙ ipſa cognitionis iudiciaria ſūt eadem apud oēs.Tertia. ꝙ in primis principiis, intellectus ad ſe ipſum eſt unitus. Ideoqꝫquicquid eſt intelligentiæ compos eſt & particeps unionis. Scientia quidē illuſtratio quædā eſt ex intellectu dependens. concordia uero illuſtratio eſt ex unitate procedens. Eſt enim unio differentium. Neceſſe eſt igitur ſcientiæ eiuſdem participes in uicem conſentire.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten