Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PROCLVS.Tam& ſi hæc omnia deo quidem ſecundum melius conueniunt, ſecūdum uero deterius materiæ competunt.Anima per acquiſitam ſcientiam fit, menti ſimilis per duplicemignorantiam, ſimilis fit materiæ.Nima per ipſam quidem ſcientiam euadit intellectui ſimilisſecundum actum ipſum cognobile comprehendens, quem-admodum intellectus intelligibile. Secundum uero duplicēignorantiam fit materiæ ſimilis, ſicut enim materia omnia uidetur ha-bere cum nihil re uera poſſideat. Sic & duplici ignoratione laborans, uidetur ſibi quæ non habet habere. Proinde duplex animarum cō-gnitio eſt. Vna quidem indiſtincta perque intelligentiam ſimplicem-atque nudam. Altera uero dearticulata & ſcientiæ compos, & ambigui-tatis expers. Videmur enim ut ipſeait quaſi per ſomnium omnia noſſeeademque per uigiliam ignorare. ut pote qui per eſſentiam quidem ra-tiones habemus, & quaſi cognitiones earum hinc expiramus, ſecundūuero actum productionemque non ſatis habemus. Notionem igiturſpecierum per eſſentiam nobis inſitam atque conſtantem tempus nonantecedit. ab æuo enim hanc habuimus. Sed notitiam ſecundum pro-ductionem diſtinctionemquę rationum effectam præcedit tempus.Itaque quo tempore primum hanc acceperimus aſſignare ualemus.ui enim quid ipſe ſit circulus, in hoc tempore didici quid ue iuſti-tiæ ſpecies ſit in alio, ſimiliterque de aliis, Quorum ſcientias, etiam ſe-cundum actum habemus. Itaque de qua quidem re ſiue rei dequa reminiſcamur tempus non ſatis recoſimus. Reminiſcentiæ uero ipſius, eſttempus aliquod certe determinatum.Aetates ſeptem, planetis ſeptem congruæ.Etatum ordo ſequitur ordinem uniuerſi. Prima quidem ætaslunarem ſequitur poteſtatem. Tunc enim ſecundum nutriti-uam uegetalemque uiuimus facultatem. Secunda Mercuria-lem. quando litterarum cytharæq̄, & luctæ ſimiliumque ludorum ſtu-dium exercemus. Tertia ueneream, quando turgent membra ſemini-bus & ad genituram protinus incitamur, Quarta ſolarem, tunc enimregnat uigor ætatiſque perfectio properat, ætaſqꝫ media. Quinta mar-tiam, in qua potentias & uictorias affectamus. Sexta Iouiam, quæ pru-dentiam & uitam actiuam ciuile̓mque deſiderat. Septima Saturniam.In qua naturæ conſentaneum eſt a generatione deſiſtere, ſeque a corpo-reis ſegregare, & ad alterā incorporeamqꝫ uitā ſe trāſferre. Suꝑiora ubiqꝫinferiorum