Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PROCLV§.Nque enim faserat ipſum iuſtum ſterile permanere, nulli prorſus ꝗc-quam ſuæ proprietatis impartiens nullum ſane̓ primorum eſt eiuſmo-di, ſed ſterilitas ipſa ſoli materiæ tanquam rerum infimæ competit. Ne-que rurſum fas erat quod primum alijs participandum fuit, participa-ri primo ab eis, quæ ſolum quandoque participant. Nam ab ipſo quodſimplex penitus immutabileque conſiſtit, hoc certe quod compoſitumeſt atque mutabile, nimis eſt alienum, Ideoque medio quodam uincu-lo indiget ad illius cōtactum. Nec iterum quod participatum eſt ab eis,quæ inde ſemper illuſtrari poſſunt, oportuit uſque ad hæc ipſa dunta-xat ſuum ſiſtere munus, ne in uniuerſo ſit extremum hoc ipſum, quodprincipiis ſemper eſt ſuſpenſum. Oportet igitur triplicem ſicut dixi-mus ordinem conſtituere non ſolum circa iuſtum, ſed circa pulchrum,æquale, ſimile, & ſpecies denique rerum omnes.Vemadmodum dii curationes morborum, ideſt peccatorumanimis & fruges opportunis temporibus adhibētes beneficioeas afficiūt, ſic & uiri diuini opportunitatem quærunt ad diſciplinam, ſed dii quidem ītellectuali, diuinaque ſorma opportunitatummenſuras ipſi determinant. homines autem eas ſcientia proſequuntur.Sunt & qui inter homines ex inſpiratione dæmonica eas aucupantur.Bonorum nanque dæmonum præſentia familiarita ſque præcipuamuim habet in nobis ad opportunitatem infallibiliter ubique captandā,quod & Socrati contingebat. Iam uero quemadmodum locus uni-cuique corpori ab ipſa natura proprie deſtinatus eſt, ſic & temporis par-tes aſiæ alijs conueniunt actionibus & quemadmodum totius mundiquidam circuitus, ſunt fecunditatis ſterilitatis ue cauſæ, animalium; at-que plantarum. Ita ſingulis actionibus aliud conuenit, aliudque tem-pus ad actionem hanc aut illam perficiendam. eiuſmodi uero tempuseſt actionis cuiſſibet opportunitas, tanquam bonum atque finem agē-tibus afferens & effectis. Quapropter pythagorici primam quoque cau-ſam a qua omnibus bonum adeſt, oportunitatem ipſam nominauerūt.Quippe cum omnibus ut perfecta ſint largiatur. Tali quadam occaſione Socrates per dæmonem ad Alcibiadem fretus eſt, accedens ad eumnon nulla dicturus, quando & Alcibiades cogitabat ad eum proficiſcieadem rogaturus. Vniuerſa enim hunc in modum inuicem coaptā-tur, omnibuſque ita communio bonorum ubique perficitur dum ui-delicet cauſæ quidem perfectoriæ ad tradendum promptiſſimæ ſunt.Suſceptura