DE ANIMA ET DAEMONE.dum ſortes differentia ad animas uſque deſcendit. Atque dicimus deosquidem alios eſſe igneos, alios æthereos, alios cœleſtes, alios poſtremoterrenos. Rurſum animarum, alias eſſe ex phæra ſolari alias mercuriali.alias uero lunari. Atque eſt eiuſmodi ſecundum loca diſtributio animarum talis, ut ea re uera gloriari quis poſſit. Non autem nobilitas ſecundum terrenos genitores & urbes,Perfectiores animæ, ſublimioribus diis dæmonibus quæ circa illosaccōmodatæ fuerunt, atque uiciſſi m.Ocrates inter hæc deſignat differentiā bonorūdæmonū nobis ſecundum eſſentiam præſidentium, atque potentiasquas ſortiti ſunt in mundo. Item animarum perfectioresquidem potentioribus ſubiectas eſſe dæmonibus ab eiſqueſeruari, atque ut ex pedit ubique dirigi. imperfectiores autem inferiori.bus ſubeſſe dæmonibus. ſicut enim circa deos animæ pro dignitate ſuntſatæ, ſic etiam ſub dæmonibus rite ſunt ordinatæ. Et quemadmodumdeos duces, ſic & dæmonas curatores pater ille faberqꝫ mundi tradituranimis præfeciſſe. Qua propter Socrates curatorem ſui appellat præfe-ctum ſibi dæmonem atque deum. Manifeſte aſſerens Alcibiadi huncduntaxat eſſe uerum hominis curatorem. Qui ſit & beatitudinis auctorpropter eius mirabilem poteſtatem, quod ſane nullus hominum no-bis efficere ualeat.Ordo rerum exigit, ut poſt idealem cauſam ſint res ſem-per ideæ participes, ſtabiles que omnino, deinde res ordina-tæ ſemper que mutabiles.Mor acorporea pulchritudine pendens mutabilis eſt. Quoniam eſt & illa mutabilis. Nefas uero eſt effectus alicubiconditionem ſupergredi cauſarum, atque meliores illis eua-dere. Nam & ubi cauſæ ſunt ordinatæ, ſæpe effectus inordinati naſcuntur. ubi ſtabiles cauſæ. exitus ſæpe mobiles. ubi determina.tæ frequenter indefinitæ, contingunt. Igitur multomagis ex cauſis ſtatuordine que carentibus effectus ordinis ſtatus que expertes eueniunt.Series uniuerſi deſuper ꝑ eiuſmodi gradus deuenit ad extrema, quætandem talia ſunt quæ permutari poſſint, ſibique ipſis naturalem uen-dicare mutationem, quemadmodum circa iuſtum, aliud quidem eſt primo iuſtum ipſum que iuſtum neque participatione tale, aliud autem.illius primo particeps, quod & ſemper eſt particeps. Aliud denique ali-quando quidem particeps, aliquando uero a participatione cadens.g ii
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten