DE ANIMA ET DAEMONE.num ſiue cognoſcentiū differentiis cognoſcenda diuidere. Ita ut quodper eſſentiam æthernum eſt, atque diuinum, ætherne atque diuine cū-cta cognoſcat, quod humanum eſt cognoſcat humane quod ſane indi-uiduum eſt nimirum & indiuidue, uel quæ diuidua ſunt anticipet. qdæthernum ſuper tempus etiam tē poralia. quod rationale in rationalia-quoque rationaliter. Ex his itaque patet deos atque dæmonas cognoſcere indefinita definite, inſtabilia ſtabiliter atqꝫ firmiter. nōne uidemꝰ,multa inferioribus noſtris incognita nobis interim eſſe nota: In rationalia enim uniuerſalis ipſius naturam apprehendere nequeunt. Nosautem colligere poſſumus. Quidnam igitur ulterius admiramur, quænos ambigua & fallaci cognitione coniicimus, hæc ſuperos firmiter cōprehendere. Non enim noſtra debilitas, eſt illorum potētiæ iudex. quēadmodum neque irrationale nobis inferius, habet rationis noſtræ iu-dicium, ꝗͣuis irrationali quod eſt in nobis, uel extra nos nō ſtram intelligentiam moueat. Cur non abſurdum ſit coniecturalem quidem futuri præſenſionem alicubi reperiri, ſtabilem uero determinatamque &indubiam, inueniri nuſꝗͣ. Ipſa nanque natura rerum non poteſt ab imperfectis, ab impuris, a rebus cum contrario miſtis exordia ducere, ſi autem futuri coniectio eſt ignorantiæ particeps, neqꝫ conſtat, ubi nā ipſa ēper ſe futuri notitia: Vbi purum ipſum a quo quidem & quod poſteriᵍeſt & illius cupidum, ſubſtantiam eſt ſortitum niſi apud ſuperos.Superi nobis bene conſulunt, & ſi præuideant nos non obtempera-turos eis.a Pollo Pythius Laio reſpōdit cōſulēs ne filium generaret, alioquin dæmonum uiolentiæ ſubditum. Præuidebat tamen in-terea Laium oraculo non obtemꝑaturum. ſed Phœbus tanꝗͣ bonus propoſuit ei uitæ melioris electionem. Et Laius ſane illi quidem non erra-uit, ſed propter propriam ignorantiam futuris eſt periculis circunuen-tus. Omnes quidem probi uiri actiones ad ipſa ſui intima uergunt̉.Itaque ſi benefice atque diuine fuerit operatus, finem iam ſuum habetin actione uidelicet propria conſtitutū, etiam ſi extra nihil fuerit indeꝰperfectum ſimiliter & circa nos ſæpe dæmones operantur. Proindediuina frequenter inferioribus uidentur occurrere, atque præcurrere.interime ſuis ſedibus non diſcedentia, ſed dum in ſeipſis permanēt propter aptitudinem ſuſcipientis, uidentur accedere. Nam & in deorum.inuocationibus, & occurſibus ſponte factis accedere ad nos quodammodo uidetur ipſa diuinitas nobis uidelicet profectis ad ipſam. Mos PI
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten