Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

PROCLVS.ipſe per ſe homo, & iam gubernator homo, nec homo ſimpliciter atqueauriga. Omnino autem quod eſt imparticipabile ab eo quod eſt parti-cipabile differt. Atque id quod ſecundū ſe ipſum exiſtit ab eo differt. qd̓cum alio quopiam ſimul iam cenſetur. Et deniqꝫ quod exemptum eſtab eo diſcrepat, quod coordinationem ad aliud eſt ſortitum. Quoniam/igitur Alcibiades dupliciter intelligitur, & ut ſimpliciter aīa, & ut aīa-utens corpore, qua quidem ratione eſt ſimpliciter anima quædam. So-crates ad cum mentis uicem gerit. qua uero ratione eſt anima utens cor-pore. Socrates boni dæmōis partes agit. Atqꝫ idem ipſe & dæmon eſt, utad hominem & intellectus ad animam. Iam uero & quando medietatēdæmonicam reputamus, inter deos eam & homines collocamus. Quā-do uero intellectum, in ſūmo quidem aīam ex ipſo ſuſpendimus & corpus ex anima. habes profecto diuiſionem alteram in ſympoſio, ubi tra-ditur dæmonum inter deos homineſque exiſtere medium, habes alterāin Timæo dicente animam inter ītellectum atque corpus medium obtinere. Idem igitur eſt & intellectus, & dæmon ad animam quidem intellectus ad animam uero humanam dæmon eſſe cenſcetur.Quomodo amor deus nec primus eſt nec ultimus & quomodo in diuinis eſt bonum, ſapiens pulchrum item fides ueritas amor.Morem domini neque in primis entium, neqꝫ in ultimis col-locare debemus. Non in primis, quoniam ipſum amabile ſu-perius eſt amore. non in ultimis, quoniam amans particeps ēamoris, oportet igitur amorem inter amabile amantemqꝫ conſtituere& ipſo quidem pulchro poſteriorem cæteris uero quæcunqꝫ amāt priorem aſſeuerare. Vbi nam igitur extitit ab initio. Quo pacto per uniuer-ſa procedit, & quibus cum prodiit unitatibus. Cum igitur tres ſint indiis intelligibilibus occultiſque ſubſtantiæ, & prima quidem obſigna-ta ſit bono ipſum uidelicet bonum ex ſe intelligens, ubi ſicut ſacra elo-quia tradunt unitas eſt paterna. Secunda uero per ſapiēs deſignetur ubiprima uiget intelligentia. Tertia per pulchrum definiatur ubi intelligibilium eſt pulcherrimum, ut Timæ ait, nimirum & tres ſecūdum hasintelligibiles cauſas unitates exiſtunt, ſecūdū cauſam quidem uniformiter in intelligibilibus conſiſtens, effulgentes uero primum in ipſo inef-fabili deorum ordine ſcilicet fides, ueritas amor, Fides quidem omnia-firmat in bono. Veritas autem omnem inentibus cognitionem expli-cat. amor denique conuertit omnia, congregatqꝫ in ipſius pulchri naturam. Eiuſmodi ſane trinitas hinc per omnes deorum progrediturordines