IAM BLICHVSris uti, ſed cōtra dicendum omnem uidelicet prænotionē diuinitus īſpiratam eſſe bonis & bonitate refertam ordini ſque compotem, atqꝫ decō-ri. Atqꝫ utilitatem nobis afferre dii namqꝫ una cum præſagio, facultatēquoque ad cauenda declinandaqꝫ, incōmoda nobis naturaliter īminē-tia ſuggerunt. Et quando uirtutem oporteat exercere, ad idqꝫ conferatignoratio futurorum: occulunt ipſi futura, ut animus inde ſit melior.Quando uero ad hoc nihil intereſt. expedit autem animus præſentiread hoc uidelicet ut ſalui ad ſublimia reuertantur, tunc in mediis aīarūeſſentiis uaticinium penitus inſerunt.Via ad fœlicitatem.Værebas deinde quæ ſit ad fœlicitatem uia, Qua ue̓ ī re ſit ipſafœlicitas. hoc igitur audi contemplabilis ipſe in ſe intellectushomo: erat quondam deorum contemplationi coniunctus.Deinde uero alteram ingreſſus eſt animam, circa humanam formæ ſpeciem coaptatam, ſiue contemperatam, Atque propterea in ipſo neceſſi-tatis, fatiqꝫ uinculo eſt alligatus. Conſiderare itaqꝫ decet, qua præcipueratione ab eiuſmodi uinculis ſolui poſſit. Eſt autem ſolutio nulla, præ-ter ipſam deorum cognitionem. Idea nanque fœlicitatis eſt ipſum cō-gnoſcere bonum. Quēadmodum eſt, & idea malorum ipſa quidem bonorum obliuio, & fallacia circa malum, notitia quidem illa una cumdiuino congreditur. obliuio uero hæc atque deceptio inſeparabilis eſta caduco. Item illa intelligibilium eſſentias per ſacras ſanctimoniæ ui-as rite metitur. hæc autem a principiis cadens, atque repulſa. ſe ipſam-proiicit ad corporalē ideam dimetiendā. Illa rurſum eſt ſui parētis agnitio hæc uero diſceſſus una cum obliuione ab ipſo deo patre ſuperſācto,ſeque ipſo ſufficiente longe remotus. Illa ueram conſeruat uitam reuo-cans hanc ad patrem. hæc hominem principem genituræ uſqꝫ ad id de-ducit, quod permanet ꝗdē nunquā, perpetuoqꝫ in fluxu uerſatur. hæcutique prima ſit tibi ad fœlicitatem uia intellectualem habens unionisdiuinæ penes animas plenitudinem. Sacra uero atque deifica fœlicita-tis traditio appellatur quidem porta ad ipſum omnium opificem de-um, aut locus, aut aula boni. Poteſtatem uero poſſidet primam qui-dem caſtam & ſobriam animæ ſanctimoniam, ualde utiliorem, ſobria-corporis caſtitate. Deindecogitationis accōmodationem ad ipſam participationem, uiſionemqꝫ boni. Simulqꝫ ad contrariorum expulſionē.Tertio rurſum unionem exhibet ad deos bonorū omnium largitores.Poſtquam uero ſingulatim, atqꝫ proprie tum mundi partibus, tum di-uinis
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten