Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

IAM BLICHVS.dam uirtus opifex, & ſpecierū participatio per omnia diffundatur. De-nique niſi diuina ſint, ubique tollitur ſacrificii uirtus, quæ in quadamdeorum ad homines cōmunione cōſiſtit. Dii ex hoc maxime omniacontinent nuſꝗͣ continentur. Terrena quoniam facta ſunt & con-ſtant munere diuinorum, quotiens paratiora ad diuina redduntur deosſubito ſortiuntur exiſtētis. hic etiam ante naturas proprias terrenorum.præterea cum in quolibet deo potentia ſit infinita, & natura indiuiduaincomprehenſibili sque, merito certis alicubi locis cohiberi non poſ-ſunt. Item non eſſet uera inter deos uniuerſalis prouidentiæ unio, niſiomnes pariter eſſent ubique præſentes. Dicitur etiam deorum alij quidem aerei, alii uero aquei, non quia ibi ſolum ſint, ſed quia ibi maxīe-regnant. Sacerdotes deos terrenos, & ſubterraneos aduocabant. qui certe dicūtur tales non quia ibi ſint ſolum. (Sunt enim ubique omnes) ſedquoniam alij alibi potiſſimum operantur. Nam & anima cuiuſ libetſtellæ eſt ubique, ꝗͣuis ibi potius agat. Statuis, diuina quædam illuſtra,tio capitur.De prouidentia & quomodo dii ſint ubique:Vando dii uarias mundi partes, urbes, ædes, ſtatuas proprie ſortiri dicuntur intellige eſſentiā potentiamque illorū ubiqꝫ in ſeuigentem, hoc aut illud potiſſimum illuſtrare. atque ſicut lu-men in ſe manens, ſine mixtione diuiſioneque ſui diuerſa paſſim illu-minat, ita dii. Sicut lumen ſolis idem totum cōtinuum eſt ubique ne-que poteſt in partes diuidi: neque alicubi claudi, neque a fonte proprioſeparari, neque miſcetur aeri, licet adſit. Quippe cum nihil relinquatſuminis calore tamen a calefaciente relicta, ita cuiuſque dei lumen, to-tum indiuidue, toti mundo penitus adeſt, Iicet parti cuidam præcipueuim ſuā maxime ſibi accommodatæ concedat. Interea tamen quodammodo implet omnia, ob potentiam perfectam, & exceſſum cauſalemprorſus immenſum. Vnde perficit omnia, unitque cum extremis extrema, per media comprehendens in ſe omnia & ſe ad ſic reflectens ſi-biprorſus unitum. Quod quidē munus imitatur & mundus circula-ri motu, partiumque in unum connexione & conciliatione quadamtranſferente elementa uiciſſim in elementa atque uirtutem ſuperiorumad inferiora mittente. Qui manifeſtam hanc ſuſcidit deorum ſta-tuam ubique prorſus unitam uereri debet omnino de diis mundi cau-ſis aliena