Afferte dn̄o) nō appareatis in ꝯſpectu dei vacui o (filij dei .i. vos fideles ppl̓i ⁊ ecc̄ie miniſtri: filij dei ꝑ gr̄aꝫ adoptōis effecti. Et ſubdit quid debeant afferre. d. (afferte dn̄o filiosarietū) .i. vos ipſos mundos et puros tanqͣꝫagnos qͦs ꝑ euangeliuꝫ genuerūt apl̓i ducesgregis dominici. Deo nos offerimus ſi deuote cor nr̄m deo prebemus. ſed neceſſe eſt vtoblatio cordis etiā in completōne ſe demonſtret actionis. vnde et ſubdit quales ſe debeant afferre. dicensAfferte dn̄o gloriam et honorem: affertedomino gloriā nomini eius: adorate dominum in atrio ſancto eius.Afferte dn̄o gloriam et honorem) .i. talesvos exhibete vt ꝑ opera verba et exempla voſtra bona glorificetur et honoretur deus vbiqꝫ apud ceteros. (afferte dn̄o gloriaꝫ nominicius) id eſt aſcribite gloriā nomini eius nonveſtro: querentes gloriam ſuam nō veſtram.(adorate dn̄m in atrio ſancto eius) id eſt indilatato et ſanctificato corde quia ex charitate eſt om̄is ſanctitas. Iure quippe gloria ⁊ honor a nobis ſibi exhibetur ꝓ tot et tantis beneficijs que in edificatione eccleſie ſubſcribuntur. primuꝫ eſt collatio baptiſmi in quofideles fiunt membra chriſti quod notaturcum dicitur.Uox dn̄i ſuꝑ aquas: deus maieſtatis intonuit: dn̄s ſuꝑ aquas multas.Uox dn̄i) ſcilicet dei patris facta eſt (ſuperaquas) iordanis in baptiſmo chriſti qꝛ (deus maieſtatis) et excelſe virtutis tunc (intonuit) dicens. hic eſt filius meus dilectus (dominus ſuꝑ aquas multas) qꝛ omnibꝰ aquistunc data eſt virtus regeneratiua in inuocatione ſancte trinitatis. In noīe enī patris etfilij et ſpiritus ſancti baptiſantur credētes. etipſe eſt qui vbiqꝫ baptiſat. qꝛ vnus dn̄s vnafides vnum baptiſma. Deinde ponitur ſecūdum beneficium quod eſt catholice fidei diuulgatio ꝑ chriſti et diſcipulorū predicatōeꝫquod notatur cum dicitur.Uox domini in virtute: vox domini inmagnificentia.Uox dn̄i) id eſt predicatio chriſti et diſcipulorum facta eſt (in virtute) magna qꝛ multi fuerunt cōuerſi ad fidem per eorum efficacem predicationē. (vox dn̄i) facta eſt(in magnificentia) miraculoꝝ et operum. nam mortuos ſuſcitabant. cecos illuminabāt. leproſos mundabāt et alia miracula faciebāt queſermonem cōfirmabant et etiā multos ad fidem conuertebant. Deinde ponitur terciumbeneficium quod eſt humiliatio et ſubiectioprincipum ſub iugo fidei chriſtiane. qd̓ notatur cum dicitur.Uox domini confringētis cedros: et cōfringet dominus cedros libani.Uox dn̄i confringentis cedros .i. humilians per penitentiā et ꝯtritionem cordis ſuꝑbos et altos. (et cōfringet dn̄s) ꝑ penitentiaꝫ(cedros libani) .i. magis elatos ⁊ gloriantesde ſuo candore .i. de carnis nobilitate et ſeculi felicitate. Libanus enī interp̄tatur candorPer cedrum quippe ſuꝑbia deſignatur quiacedrus altiſſima arbor eſt. ſed in libano ſuntcedri magis procere ꝑ quas ſignificatur magnitudo principū terrenoꝝ qui confracta eorum ſuperbia humiliter colla ſua iugo fideiſubmiſerunt.Et cōminuet eos tanqͣꝫ vitulū libani: etdilectus quēadmodū filius vnicorniū.Et cōminuet eos tanqͣꝫ vitulū libani) vbivituli ad ſacrificia nutriebantur .i. humiliabit eos adeo vt tanqͣꝫ vitulus parati ſint proeo mori. (et) hoc faciet (dilectus) patri ſcilicetchriſtus qui eſt (quēadmodū filius vnicornium) .i. iudeoꝝ ſcd̓m carnem qui dicunturvnicornes quia in vna lege ſuperbiunt. et deſingulari iuſticia ſe erigunt. Uel nō mirumſi illi cōminuentur (et dilectus) enim vnicuspatris cōminuetur .i. humiliabitur vſqꝫ admortem. et hoc (quemadmodū) et ꝓ ea partequa eſt (filius vnicorniū .i. iudeorū .i. ſcd̓mꝙ eſt homo. Deinde ponitur quartū beneficium quod eſt cōdeſcenſio diuina in ꝑſecutione ſanctoꝝ quod notatur cū dicitur.Uox domini intercidētis flāmam ignisvox domini cōcutientis deſertum: et cōmouebit dn̄s deſertum cades.Uox dn̄i intercidentis et interrumpentis(flāmam ignis) id eſt precidentis furentemiracundiam perſecutorum et comprimentisinſanum tumultum eorum et ſic ſanctis ſuisprebentis auxilium. (vox domini concutientis deſertuꝫ) id eſt cōmouentis ad fidem gentiles qui ſicut deſertum culti non erant doctrina legis et ꝓphetarum. (et) ſimiliter (commouebit) et conuertet dn̄s ad fidem (deſertuꝫcades) id eſt iudeos qui deſeruerant ſanctuꝫlegis mandatum ꝓpter traditōnes ſuas. Interpretatur enī cades ſanctum legis. Deindeponitur quintum beneficium quod fuit illuminatio doctorum eccleſie. quod notatur cūdicitur.
Druckschrift
Expositio in Psalterium : Mit Vorwort von Jakob Wimpfeling
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten