LIBERappetant. In unumqꝫ tendant, nec ullo pacto abinuicem diſcernantur.ſed quadam quaſi confuſione coeant. et cui unum aliquod ex iis adſit.nullum ſibi bonorum deeſſe queat. uirtuteſqꝫ tanta ſe connexione conſequantur, ut qui unam adeptus ſit. omnium iam uirtutum poſſeſſionefruatur. Quapropter laboribus difficultatibuſqꝫ bonorum conſequendorum, eorundem quoque coniunctionem, cōpulationemqꝫ deus op-poſuiſſe uidetur. At uero mala inter ſe diſſident, atqꝫ diſſentiūt, nec ullo-modo inuicem cōire, confundi ue poſſunt. Recteqꝫ Ariſtoteles maluminquit ſe ipſum corrumpit, quod ſi integrum undequaqꝫ ſit intolerabi-le eſt. Nec unquam in eodem prodigalitas, atqꝫ auaritia, aut audacia, ti-miditasqꝫ conueniunt, eodemque modo nec alia ulla uitiorum extre-ma, cum penitus oppoſita ſint, inuicem connectūtur, Quapropter op-timum id aduerſum delinquendi procliuitatem a natura remediumadhibitum eſſe uidetur, ut qui ad lapſum eſt pronior, in omnem tamenpræcipitii partem labi nequeat, qui uero ſumma difficultate adſcen-dit, totum atque integrum deinde cacumen neceſſario conſequatur,Cum igitur malorum, bonorumqꝫ huiuſmodi conditio ſit, neceſſariaratio ne concluditur, ea, quæ ſeſe minime conſequuntur bona eſſe nonpoſſe, uoluptates autem nedum inuicem congrediātur, ſed ſibi quodā-modo repugnare, ſæpiuſque impedimentum afferre uidentur. Namdum aliquis corporis ſenſus maxima ſuauitate mouetur, reliqui eorum.quæ ſibi tum offeruntur, uix iocunditatem percipiunt. illud quoqueaccidit, ut alter altero, plures, maioreſqꝫ ad modum uoluptates perſentiatnec omnes animantes pariter delectentur, uirtutes autem, & omninoquæcunque bona ſunt. ob eam, quam pauloante retulimus rationem.ſic inuicem cōpulantur, ut cuncta ſimul eidem adſint, nec plura ex hisuni, quam alteri adeſſe queant. Cum ergo bonorum atque uoluptatūdiſſimilem inter ſe naturam eſſe perſpicuum ſit, nemo profecto corpo-ris uoſuptatem, niſi qui nimium eius amicus exiſtat, bonam dixerit.¶ Altera deinde platonis argumentatio eam eſſe probat bonorumpro prietatem, ut ad cōmunem humani generis utilitatem ſalutem quetendat. uoluptatem uero propriam dicit libidinem, amoremque gi-gnere, & qui huic obnoxius eſt propriæ duntaxat cupiditati ſemperIntendere, nec ullam ſibi alterius curam eſſe, modo propriæ uoraginiuigilantius obſequatur, Omnia que, quæ agit ad eam, quæ ſenſi-bus percipitur ſuauitatem iocunditatemque referre. ¶ Poſtremaplatonicorum ratio illa eſt, qua bonum, ac finem idem omnino
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten