Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SINESIVSSomnium affatim nobis uaticinia præſtat.Aeteris quidē cura eſt aliorū, hoc autem adeſt omnibus. bo-nus unicuique dæmon, atque iis, qui uigilantes meditati ſuntartificioſe aliquid inuenire, præceptor occurrit. Adeo ſapiēsres eſt anima ocium agens a ſenſuum colluuione forenſium animæ na-turas undique inferentium alienas. Anima nāque quotcūque ſpecies habet, & quotcūque accipere ſolet a mente facta, quandoque ſola perſpicuas exhibet ad interiora conuerſis, & quæ ueniunt a diuino traducit.animæ ita ſe habenti Deus quoque mundanus ſe prorſus adiungit, pro-pterea quod animæ ipſius natura ex eodem ſimul atque ille profluxit.Hæc igitur genera ſomniorum diuiniora cēſentur, atque uel omninouel qua ſi penitus integra ſunt, atque perſpicua minimeque artis indi-gent adminiculo. Sed hæc quidem ſolis cōtingunt hominibus uirtuteuiuentibus, uel per prudentiam, uel per conſuetudinem acquiſita. ſin-autem aliquando & aliorum alicui forte contingant, uix quidem. quā-uis forte accident. Verum non in exiguo quodam ſomnium genero-ſum cuilibet accidet, reliquum uero multiplex, atque communiſſi- genus, illud eſt omnino reconditum, cuius gratia artem neceſſe eſtadhibere. originem nanque habet abſurdam (ut ita dixerim) atquemonſtroſam. cumque ex talibus quibuſdam pululet, progreditur ob-ſcuriſſimum. ſic enim ſomniorum ſe res habet, ut dicam.Vaticinium ſomniorum præſto omnibus adeſt.B omnibus, quæ uniuerſi natura comprehendūtur, ſiue ſintin præſentia, ſiue facta fuerint in præterito, ſiue futura dican-tur, nam & hi ſunt quidam exiſtentiæ modi. idola profluunt.& ab eorum ſubſtantia iugiter euibrantur. ſi enim ſenſibile quidlibet ēἀθσ. ideſt ſpecies in materia, materia ſimul extenſa. deprehendimusautem ex compoſito materiam foras effluere. ratio certe dictat, forma-rum quoque naturam extrīſecus per idola deriuari, ut ex utraque par-te ea, quæ in generatione uerſantur, ab ipſa entis dignitate degenerent.Omnium uero, quæ diximus idolorum a rebꝰ ubique manātium ſpiritus ipſe phantaſticus ſpeculum eſt certe clariſſimum, Aliter enim cir-cumeuntia, & a ſtatu labentia, tum ob indefinitatem eſſendi, tum quiaa nullo entium cognoſcuntur, cum primum irretiuntur ī ſpiritus ani-males, qui & ipſi quidem ſunt Idola, ſed ī natura habentia ſedem, histinus innituntur, & tanquam in domiciliis conquieſcunt. Eorum igi-tur, quæ facta ſunt, utpote, quæ in eſſendi actum iam proceſſerunt per-ſpicua