Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE SOMNIISpropterea fertur etiam ſapiens deo ſimilis quod tum mente propius eſſeconetur, tum ſe circa intelligentiam exerceat, qua diuina conſtat eſſen-tia. His igitur rationibus demonſtratum ſit, uaticinium eorum, quibushomines ſtudent, optimum eſſe.In mundo tanꝗͣ uno quodam animali res aliæ ſigna alijs exhibent.I autem per omnia ſignificantur omnia. quippe omnia inuno animali mūdo ſint germana, atque ſunt ueluti omniformes litteræ, ſicut in libro, ſic in uniuerſo ſignatæ, partimquidem phæniciæ, partim uero ægyptiæ, partim aſſyriæ. has autem ſapi-cus ipſe legit. Sapiens uero, qui naturam didicit rerum, & alius quidemlegit alias, & hic magis. ille minus. Quemadmodum hic quidem paula-tim, per ſyllabas, iſte uero dictionem ſimul totam, ille denique orationēſimiliter. Ita ſane ſapientes futura proſpiciunt, alij ſuſpicientes aſtra, alijflāmas, ſiue manentes, ſiue currentes alij in uiſceribus futura rimātes alijin garritibus auium, obſeruantes interim qua uolent, ubi ue inſideant.ſunt & qui perſpicua futurorum ſigna coniectant ex uocibus. & con-curſibus, ſiue caſibus accidentibus alteri, Quippe cum omnibus omniaſignifica ſint, quapropter ſi aues ſapientes forent, artem certe uaticinan-di ex hominibus collegiſſent, quemadmodum nos ex illis peritiam cu-mulauimus. ſic enim nos illis, quemadmodum & illæ nobis, occurri-mus nuper, & oſim, & ad dextram, atque ſiniſtram,Ea eſt mundi concordia, ut alia trahantur ab aliis, atque conſpirent.Vm enim uniuerſum hoc ſibimet ſit compatiens, atque con-ſpirans. oportet, partes congruenter inter ſe cōuenire, utpotequæ unius æque totius ſint partes. Conſideratiōe uero dignūeſt, utrum hūc tendant illices, uel motacillæ magorum. Mūdana enim ſicut ex ſe uiciſſim ſignificantur, ſic inuicem permulcentur. Iam uero ſa-piens eſt, qui mundanarum partium cognationem tenet. trahit enimper aliud, aliud præſentia tenens, uelut pignora quædam procul abſen-tium, uoces uidelicet, & materias atque figuras. perinde ſicut in nobis,interius patitur aliquid, aliud quoque compatitur. malumque digiti inemunctorium ſæpe reſultat, dum inter hæc multa minime patiuntur.ambo enim illa & unius animalis ſunt membra, & habent aliquid interſe cognatius, quam cum cæteris. Atqui & alicui deo ex deorum numeromundanorum lapis hic, herba ue congruit, quibus quaſi compatiens naturæ cedit, ac ueluti faſcinatur. quemadmodum qui grauem pulſat uo-cem, cōmouet ſubito non proximam ſexquioctauam, ſed ſexquitertiāL ii

L I