Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE OCCASIONIBVS.Quæ ſecundum ſe ſunt incorporea, certe per ſubſtantiam & pereſſentiam corporibus adſunt. Non enim corporibus commiſcentur, uerūtamen ex ipſa inclinatione quaſi momento uis quædam ſubſiſtit inde cōmunicata iam propinqua corporibus. Ipſa nanque inclinatio ſe-cūdam quandam uim ſubſtituit corporibus iam propinquamDe natura & alligatione & ſolutione animæ.Nima quidem medium quidam eſt inter eſſentiā indiuiduā.atque eſſentiam uera corpora diuiſibilem. Intellectus autemeſſentia eſt indiuidua ſolum. Sed qualitates materialeſque for, ſecundum corpora ſunt diuiſibiles. Non omne quod agit in aliud appropinquatione & tactu facit quod facit. ſed etiam quæ propin-quando & tangendo faciunt aliquid ſecundum accidens non utunturpropinquitate. Anima corpori alligatur conuerſione quadam ad pa-ſiones prouenientes a corpore. Rurſumque ſoluitur quatenus corpore nihil patitur. Quod natura ligauit hoc & ipſa natura ſoluit. Rurſus quod conciliauit anima, hoc & anima dirimit. Natura quidem cor-pus in anima deuincit. Anima uero ſeipſam in corpore. Quamobremnatura corpus ab anima ſeparat, anima uero ſeipſam a corpore ſegregatOmnia quodammodo ſunt in omnibus, pro conditione eorum.quibus inſunt.Non ſimiliter omnia in omnibus intelligimus, ſed proprie ſe ha-bet ad omnia unius cuiuſque eſſentia in intellectū quidē intellectuali-ter, in anima uero rationaliter. in plantis ſeminarie. in corporibus īma-ginarie. in eodemque (quod his omnibus ſuperius eſt) modo quodā ſuper intellectuali atque ſuper eſſentiali.In ſummis eſt unitas uirtute. in infimis multitudo debilitate.In corporeæ ſubſtantiæ deſcendentes quidem diiudicentur. atquein ſingula potentiæ defectu multiplicantur. adſcendentes autem utun-tur atque ſimul recurrunt in unum copia poteſtatis.De ſpeciebus uitæ.Non ſolum in corporibus æquiuoca conditio eſt. ſed ipſa etiam uita multipliciter prædicatur. Alia eſt enim uita plantæ animalis alia. Aliarurſus intellectualis eſſentiæ alia tandem natutæ ſuperioris. alia animæ.alia intellectualis, uiuunt enim & illa, & ſi nullum eorum, quæ ab ipſisexiſtūt uitam eis ſimilem ſortiatur.Quæ generant partim cōuertūtur ad genita. partim minime.Omne quod ſua eſſentia generat aliquid ſe deterius generat. atque