DEMISTERIIS.uiribus ipſis quæ illis inſunt, aut uiribus quæ naturaliter fundātur circacœleſtes motus, nec poteſt eas attingere, ſed occupatur circa uires quaſ-dam quæ ab illorum natura ad ultimum defluxerunt prolapſæ ad in-fimum mundi locum. Vtitur quidem is arte quadam, ſed non pia at-que deifica. hæ quidem infimæ cœleſtium uires conſpirantes, circa materiam quandam particularem, poſſunt eam tranſmutare, tranſfigura-re, tranſ formare alias aliter. Iam uero, & tranſpoſitionem ab aliis in aliaſuſcipiunt potentiarum earum quæ particularibus inſunt̉. Quando aliquis eiuſmodi fabricat Idola ex multis materiis & ſub cœleſtibusinfluxibus, tunc uarietas illinc quidem cœleſtium actionum: hinc ue-ro potentiarum materialium congregata, facit quidem aliquid, Sed a-ctio hæc longe degenerat non ſolum ab opificio diuino. ſed ēt ab effe-ctione naturali. Natura enim & uno ſimul tenore & actione ſimpliciproprium peragit opus. Hæc igitur idolorum fabrica eſt artificio-ſa commiſtio circa defluxum cœleſtium ultimum, &circa illa quæ adpoſtremum a cœleſti natura mouentur atque recedunt. Homo eūſit melior, & ex melioribus procreatus non debet idolis fabricandis in-cumbere. Quæ non ſunt animata, ſed oſtentamento quodam uitæ ſuntinflata. Nec intima ueraque, ſed externa fictaque harmonia continentur prorſus ad breue manſura, nec habēt uerum aliquid & legitimumcum ſint arte ſolum humana conficta. Solum uero quod ſimplex &uniforme eſt actionis uel compoſitionis in eis præualet. Ideoque ual-de deficiunt, quoniam ex qualitatibus longe diuerſis contrariisque cō-geſta ſunt, neque potentiam aliquam perfectam habent. Quoniam/eiuſmodi defluxuum multitudo e multis captatur, & in aduentitium.aliquid commiſcetur exile penitus, & infirmum, Nec ſtabilitatem ullāhabent hæc idola, immo uelocius quā quæ apparent in ſpeculis euane-ſcunt. Quando enim admouetur ſubfumigatio uaporibus exalanti-bus, protinus componuntur, at cum per totum aerem fumus uapor-que ſe fundit, ſubito diſſoluuntur. Prodigiorum eiuſmodi fabri-caidolaris eſt omnino contemplatore ueritatis indigna. qui enim hæcmachinatur, ſiue eorum uilitatem agnoſcens, delectatur tamen, ſimilisillis euadit, ſiue colat ut deos, peccati reus eſt factu dictuqꝫ nefandi necIux ulla in animam diuina ſubrutilat circa tenebroſa idolorum phan-taſmata occupatam. Porphyrius ait idolorum factores in fabrica obſeruare cœleſtium curſum dicentes quo potiſſimum cœleſtium curren-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten