IAMBLICHVStur diuino uaticinii mūere, dū alienationē diuinitus factā inmelius cōparat alienatiōi a morbis ebrietate, rabie īdeteriꝰ accidēti. alienatio aī expaſſionibus noſtris, accidēs īfra hūanū ſtatū deiicit aīum, ſed a deo facta,attollit hoīem ſuꝑ hoīem, deoqꝫ cōiungit. Illa reddit inſtabilē, & ī materiā prorſus īmergit, hæc cōſtantē ordiniſqꝫ cōpotē & a materia ſoluit.Nullo mō dicēdū, afflationē diuinā hēre aliꝗd ſimile cū alienatiōe fa-cta ab humoribꝰ ebrietate, rabiæ. Nā hæc a deo ſupra ꝗͣ cogitari poſſit diſtātia ſūt. tantūdē ergo diſtat inſania eiuſmōi ab īſpiratiōe diuina, nihiligitur habent ſimile uel commune. Alienatio a cauſis facta corpore-is, eſt animi deprauatio ex debilitate contingens. Facta uero diuinituseſt ſalus animæ contingens ex plenitudine poteſtatis. In illa quidem dūanimo ſuas operationes aggreditur, eas edit peruerſas atque turbulentasIn hac autem dum ſecundum propriam uitam intelligentiamque ua-cat ſuperiori ſe exponit utendam. Denique quanto diſtant diuina ab infimis naturalibus tanto illorum actiones effectuſque ab effectibus naturalium. Alienatio itaqꝫ inducta diuinitus nihil habet ſimile cum ea quæſit humanitus. Cum igitur illam cogitas, ſepara prorſus ab illa omneshuius defectus accidentia omnia. Quin etiam quando ſobrietatem-uigilantiamque ſacram acceptam diuinitus meditaris, noſi cum ſobrietate hominū comparare. Et utrobique ab imaginationibus diuinitusadhibitis animo remoue quicquid ullo modo ſimile eſt imaginationi-bus ullis, quas humores, ſimile̓ſque cauſæ ſuſcitant. Item ambiguumhominis ſtatum inter ſobrium animum, alienatumque medium, ne ſimilem putes ſtatui animi ſacri, uno intuitu ſpectantis deum, nec certiſ-ſimos intuitus diuinorum ſimiles eſſe credas, imaginationibus arte ue-nefica ſuſcitatis. Nam quæ faſcinati imaginamur præter imaginamen-ta nullam habent actionis, & eſſentiæ ueritatem. Eiuſmodi nanque magicæ finis eſt non facere ſimpliciter aliquid, ſed uſque ad apparendum/īmaginamenta porrigere. Non eſt putandum diuinum uatem inci-dere in ueritatem caſu ſicut inſani ſolent aliquando, nec etiam paſſiōequadā naturali, ſicut & aīalia ſolēt pati ſæpe a partibus uiribuſqꝫ ꝗbuſdāmūdi futurū aliquid incohantibus, & iam in aere quodāmodo facientibus prius ꝗͣ in terra. Atque ita patiendo nonnuquam futuras præſentiunt terræ concuſſiones, atque procellas, præſertim animalia quæ uelfacile patiuntur, uel acute perſentiunt. Prænotio enim uel caſu uel eiuſmodi paſſione proueniens, rara fit inordinata, non continuata, pror-ſus obſcura. Vaticinium uero diuinum uniuerſi ordinem cōtinuata-& firma-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten