IAMELICHVS:tunc non fiet uera unīo, neqꝫ uere unum ſicut neqꝫ in artificio ſola arte-pendente ſi reſultat res ſempiterne e ſuo ſtatu cadent ut fiat aliquid temporale. Niſi enim mutentur, tertium non reſultat, omnino uero abſurdum eſt hoc ipſum quod generatiōe quadam fit tem porali ponere ſempiternum. neque tamen decet ponere temporale, ne ſempiterna ſeruiāttemporali. Nec decet ponere hoc eſſe ſolubile, utrinque factum ex ſempiternis. Et tamen per nouam generationem uidetur eſſe ſolubile. Illa-igitur opinio eſt abſurda. Porphyrius ait, animam quandoque ge-nerare poteſtatem, eſſentiamque dæmonicam imaginantem futura-per motiones eiuſmodi. Generare inquam, dum conducit in unum-materias quaſdam habentes in ſe uires eiuſmodi, præcipue uero mate-rias acceptas ex animantibus. Iamblichus negat generari dæmones &corrumpi. Negat enim ab anima ex uiribus corporeis generari dæmones, corporibus animaque ſuperiores. Negat & actiones animæ parti-cularis clauſæ que in corpore procedere in eſſentias, in ſe extra animamſubſiſtentes. Negat uires corporum, materiæ prorſus addictas. ſolui abeis ad dæmones generandos. Præterea quærit quæ nam ſit poteſtas.quæ uires materiales a materiis ſoluit. rurſumque conflat in unum addæmonem generandum. ubi uidetur poteſtas hæc eſſe dæmonica, atqꝫita exiſtere, dæmon etiam antequam generetur. Non poteſt ex re-bus carentibus anima, uaticitioque generari anima, præſertim fatidica.Nequit ex deteriori præſtantius procreari. Nequit eſſentia ulla, ſubſtā-tiaque conſtitui, ex motionibus animæ, uiribuſque corporeis, quæ necſubſtantiæ ſunt neque eſſentiæ. Item nullum eorum quæ per generationem ſeminantur, maius aliquid habet quam quod ei traditur a cauſa-principaliter generante. Cum ergo, nec corpus, nec anima per ſe habe-at uaticinium. non poteſt anima ex ſuis motibus atque corporibus uaticinantem dæmonem procreare. Dicet forſan aliquis non generaria̓ nobis dæmones ſed eos animantibus ordine præſidere, itaque quan-do materiæ ex animalibus huic dæmoni commēdatis opportune adhibentur hūc dæmonem quaſi compatientem ad talia ferri. Iamblichusait, dæmones qui uſque adeo compatiantur uera uaticinari non poſſe.Verum nanque uaticinium non eſſe naturæ paſſibilis & aliquo corpore loco tempore clauſæ, ſed ab his omnibus abſolutæ, ut queatquocunque in loco uel tempore facta, pariter ſim-pliciterque proſpicereꝰ.De ſo
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten