Druckschrift 
Vita Christi
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

interrogacione et dans ſibi alapam ad iniproperium voluit vindicare quod placibiliter non reſponderat pontifici plane confitendo vel negando quia alapa vt plurimum provindicandis offenſionibus verborum ſoletdari. In hac alapa impleta eſt prophecia illa dabit percucienti ſe maxillam. Eſtenim alapa percuſſio in maxillam ſicut colaphus eſt percuſſio in collum. Ipſe vero dominus longaminis et paciēs malum pro malo non reddidit. ſed hanc contumeliam ſicutmultas alias que ſequuntur pro nobis cumomni paciencia et manſuetudine tolerauit etpacienciam docuit humiliter vultū placido etſubmiſſo ſermone modeſte reſpondendo et veritatem oſtendendo ac miniſtrum cui quamlibet penam ſolo iuſſu irrogare poterat blandecaritatiue corripiendo. Si inquit male etcontra veritatem locutus ſum et habes reprehendere que dixi demonſtra. et teſtimoniumperhibe de malo et proba me mendacem.Si autem bene et non habes reprehenderequid me cedis iniuſte. Quid iſta reſponſione verius manſuecius et iuſtius. Hinccolligimus nos poſſe increpare nobis iniuriantes et arguere. ita tamen moderate etpacate. Reſpondendum eſt enim quandoqꝫ ſtulto iuxta ſtulticiam ſuam ne ſibi ſapiens videatur. O verax et pie iheſu quenam anima tibi deuota hec cernens et audiens valcat ſe continere a lacrimis et dolorem occultare interne paſſionis. VndeCriſoſtimus. Vnus dedit alapam iheſuhec dicenti. Quid hoc fiet vtiqꝫ ſtulciusHorreas celum. exceſſum mentis paciarisin terra. dominatoris longanimitate et ſeruorum indeuocione. Vnde et AuguſtinusSi cogitemus quis accepit alapam nonne vellemus eum qui percuſſit aut celeſti igne conſumi aut terra dehiſcente abſorberi aūtcorreptum demonio volūtari aūt aliqua huiuſmodi qualibet pēna vel etiam grauiore puniri. Quid enim hocum per potenciam iubere non potuiſſet per quem factus eſt mundus. niſi pacienciam nos maluiſſet docerequa vincitur mundus. Hec Auguſtinus.Sed ſcd̓m eundem Augꝰ. dicet forte aliquis Quia cepit iheſus facere et docere. curnon fecit quod docuit prebendo alteram maxillam. Dicendum quod dicta et preceptaſacre ſcripture. ex factis criſti et ſanctorumdebent interpretari. Sic ergo ſacra ſcriptura interpretandā eſt ſecundum criſtuset ſancti eam ſeruauerunt. Criſtus autemqui vtiqꝫ precepta que docuit prius impleuitet in homine quem ſuſcipere dignatus eſt vi-uendi nobis exemplum tribuit non prebuitiſti aliam maxillam. nec paulus vt in actibus legitur hoc fecit. oſtendens percucientimaxillam non actu ipſo prebendam eſſe alteram ſed animo paratum eſſe ad paciendumſi opus ſit. Fieri enim poteſt vt alterammaxillam viſibiliter homo prebeat et iratus.Sed beatus eſt qui in omnibus que īiuſteiuſticia patitur poteſt veraciter dicere Paratūcor meum deus ꝑatum cor meum Vnde iſtudcriſti preceptum de prebendo maxillam aliamet ſimiliter de non reſiſtendo malo et plua̓ alia non dantur et intelliguntur abſolute adlrām ſed magis ſcd̓m animi p̄pacionem vt homo habeat animum p̄paratum ad hec faciēdavbi viderit expedire ad dei honorem et ecc̄ievtilitatem alias aūt non. et hoc dn̄s ſeruauitqui paratus ea̓t dare aliā maxillam ſi opusfuiſſet ꝑcucienti quia totum corpus ſuum penis acerbiſſimis prebuit et occiſioni Immoaliquando expedit iniuriantibus reſponderead ipſoꝝ et aliorum inſtructōnem ſicut fecithic criſtus. et vt in actibus legitur pauluset aliquando etiam facto reſiſtere. ne deturoccaſio agendi male. Sic ergo excuſaciodomini qua ſic reſpondit. vtilis ad inſtruccionem fuit. Et multis alijs conuicijs ibidem forte eum affecerunt. de quibus euangeliſte tacent. Ex hoc articulo alapſiſacionis habentur tria docunienta. Primum eſt quia criſtus pro nobis alapiſari voluit. vt nos ora noſtra compeſcamus ne quidcontra diuinum honorem loquamtur. et eriam vt ad bonum loquendum vel agendumexcitemur. ſicut aliquando aliquis percutitur vt a torpore excitetur: Secunbum eſtvt et nos diſcamus in iniurijs et contumelijs nobis illatis pacienciam habere imitacione domini qui in hoc ſpecialiter exemplummagne paciencie dignatus eſt nobis ꝑrebere.Et ſic̄ criſtus eadem nocte omnes illuſiones et verecundias ab iniquis ſibi factas pacienter ſuſtinuit ſic homo contumelias et obprobria ac cuncta mala in verbis ſeu factisab in portunis hominibus ſibi illata pacienber ferat amore ſui redemptoris ſimilia. etmulto maiora propter ipſum pacientis Tercium eſt quod concilia euangelica non ſemperoportet ſeruare ad litteram. ſed aliquando ſecundum animi preparationem et maxime vbi de hoc ex factis criſti et ſanctorum informacionem habemus et auctoritatem. Adconformandum ſe iſti articulo poterit homoſibi ipſi dare alapam moderatam ad repreſentandū alapā criſti pro oībus verb̓ ſuis ocioſis vel etiā pͥuis et mēdoſis et orare dicēs.