Druckschrift 
De mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum, Assyriorum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

ALCINOVSCaput. xviiii. De cæteris ſenſibus, & obiectis eorum.Vditus uero ad uocis perceptionem procreatus eſt exoriensa motu, qui circa caput efficitur adiecur uſqꝫ deueniens. Voxautem per aures cerebrumqꝫ, & ſanguinem ad animam pene-trat. acuta quæ mouetur uelocius grauis quæ tardius magna quæ pluri-ma, parua quæ pauca. Poſt hæc narium uis ſequitur ad odorum perce-ptionem progenita. odor autem eſt paſſio quædam a narium uenis uſqꝫad ūbilici regiones traſfluēs, huius ſpecies præter duas cōmuniores no-mina nequaꝗͣ habent. Atqꝫ quidem non aliter ꝗͣ bonus odor, & ma-Ius odor, quæ ſuauitatis & nauſeæ nomina ſunt, cognominantur. Odorcerte omnis aere craſſior eſt, aqua ſubtilior. proprie autem in iis odorisgenus accidit, quæ non dum tranſmutationem integram ſuſceperunt.ſed cōmunione quadam aeris & aquæ conſtant, cuiuſmodi ſunt, quæ exfumo & caligi ne conficiuntur. his enim inuicē alternatis odorandi ſenſus efficitur. Guſtum deinde uariorum admodum ſuccorū iudicem diiformarunt, uenas porrigentes ab illo ad cordis ſedem, quibus diuerſi li-quores examinarentur. ſiquidem dum dilatantur uarie, atqꝫ contra-huntur, ſecundum ſuccorum īcidentias eorum uarietatem diſcernunt.ſūt autem ſaporum differentiæ ſeptem dulcis acer, ponticus auſterus, ſalſus acutus amarus. Et dulcis quidem natura reliquorum omniū contra-ria, etenim humorem linguæ ībibitum perfundit atqꝫ delinit. acertur-batatqꝫ diſpergit. acutus inflāmat, & ad ſupera euolat. qui uehementer ab-ſtergit, & liquefacit, amarus dicitur. ſed qui lenius purgat, atqꝫ permollit.ſalſus. Ex iis autem ſaporibus qui obſtruunt linguæ meatus & cōtrahūt,qui id aſperius agunt pontici. qui uero lenius auſteri dicuntur. Tangendi poſtremo ſenſus a diis genitus eſt, ut calida dinoſcat, & frigida, mollia.& dura, læuia. atqꝫ grauia, leniaqꝫ, & aſpera. Cedentia quidem corpora dicimus quæ tactu recipiunt. Reſiſtentia. quæ minime cedunt. hoc autempropter corporum ipſorum fundamēta contingit. Quæ enim. ampla,habent ſtabilia ac ſolida, quæ contra exiguo fundamento utuntur, cedētia, mollia lubrica ſunt. Aſperum ſane eſt, quod īæquale ac durum. lene,quod planum ſimul & pīgue. cum uero calida & frigida paſſio admo-dum oppoſitæ ſint diuerſiſ cauſis inferuntur. Nam quod acumīe ac ue-locitate partium ſcindit calidam paſſionem gignit, frigidā uero, quodingreſſu pigrius, dum tenuia quidem expelluntur, & in illorum ſedescraſſiora penetrare coguntur. Tunc ſane concuſſio tremorqꝫ prouenit,& quæ hinc paſſio incorporibus naſcitur. Rigor exiſtit.Caput. xx.