Druckschrift 
3,2 (1480)
Entstehung
Seite
198r
Einzelbild herunterladen
 

XXXII.

vt minus ſentirent illas penas. Unde de laurētio tormenta ſuſtinenti ambro. vel maximus ait.Corporali laborabat incendio ſed diuinꝰ amornaturalem reſtrinxit ardorem. Et quāuis rex improbus ligna ſubijceret incendia maiora ſupponeret: tamen beatus Laurentius has flaminas fidei calore non ſentit: ſuperari charitas chriſtiflamma ignis non potuit: et ſegnior fuit ignis:qui foris vxit quā qui intus accendit. Neqꝫenim beatus laurentius ignis tormenta appoſitaviſceribꝰ ſentire poterat: qui ſenſibus paradiſi refrigerium poſſidebat. Idem ſeuiſſimam perſecutoris flaminam ſuperare non potuit: quia longe ardentius veritatis radijs mens eius accenſaferuebat: amore veritatis accenſus appoſitamſibi extrinſecus flammam aut non ſenſit aut vicit. Et hinc eſt in tormentis gaudebant: tyranni inſultabant ad alia tormenta eis inferenda: inuitabant verba oſtenſiua magne dulcedinis quāſentiebant depromebāt. Laurentius ad detiumDiſce miſer carbones tui mihi refrigerium preſtant: iterum aſſatum eſt vnum latus verſamanduca. Et vincentius aſſumptus ex culeo atqꝫ ad patibulum raptus mores carnificum arguendo ad penam alacriter ꝓperabat. Et ad datianum dicentem ſibi: vbi nunc miſerum corpꝰ tuūcernis. Reſpondit infelix has epulas ſemper optaui. Et marcus marcellianus ad prefectum cuhaberent pedes afflixos clauis nunqͣꝫ ſic bn̄ epulati ſumus: vtinam permittas nos in his diu permanere. Et tyburcius cum nudis ꝑlantis ſupercarbones viuos incederet: dicebat: videtur mihi ſuper roſeos flores incedere in nomine domini mei ieſu chriſti: glorioſa agatha que glorianter ibat ad carcerem: quaſi ad epulas inuitata dicebat quintiano iudici cuꝫ torqueretur. Ego itadelector in his penis: ſicut qui audit bonum nuncium vel videt amicum diu deſideratum vel inuenit theſauros magnos. Et beata catherina admaxentium imperatorem ait. Quecunqꝫ tormenta potes cogitare ne differas: quia carnem ſanguinem meum chriſto offerre deſidero: ſicut ip̄e me. Et beata andriana damaſcena que torqueretur a tyranno dicebat: miſer gaudium mihi preſtas: tibi ſuppliciū auges.Tertium quod requiritur ad ſanctum martyrium eſt conſtantia vſqꝫ infinem. Aliqui enim fideles ſuſtinuerunt aliquatormenta: in quibus grauioribus additis defecerunt a veritate. Sed qui perſeuerauerit vſqꝫ in finem: hic ſaluus erit ait dominus in euangelio. Ethoc innuitur cum dicit in p̄s. Eſtimati ſumus ſic̄oues occiſionis a ſtultis: eſtimatio eſt ſicut morsbeſtiarum que nihilo ducuntur ad occiſioneꝫẜm illud ſapientie. Uiſi ſunt oculis inſipientiummori: eſtimata eſt afflixio exitus illorum. Sedapud ſapientes. In paucis vexati in multis benediſponentur ẜm opi. fidem ſicut ouis vſqꝫ ad

finem vite cum occiditur dicit bene: ita martyres benedicebant deum in ſua occiſione ſequentes dominuꝫ: de quo Iſa. 53. dicitur. Sicut ouisad occiſionem ducetur: innocens ſine querelaque occiſio fuit reputata pronihilo: ſed inde ſecūta eſt multiplex vtilitas ſecundum quod predixerat. Io. 12. Si granum cadens in terra mortuuꝫfuerit multum fructum affert: in hymno. Cedūtur gladijs ſcilicet martyres more bidentium:murmur reſonat: non querimonia: ſed corde tacito mens bene conſcia: conſeruat patientia. Ubiſciendū fructus martyrij ē triplex ſeu vtilitas.Primus tangit ꝓprium ſubiectum.Secundus inſtruit omnem populum.Tertius adducit magnum ſuffragium.Prima vtilitas martyrij eſt ipſius ſcilicet remiſſio omnis culpe pene debite et ſubita euolatioad celum: vnde in hoc excedit baptiſmum: quiaadultus baptizatus non ficte aliquando non recipit remiſſionem omnis culpe: puta venialis: ſi eſtfixio in illo nec ſubito euolat: quia non tunc moritur: ſed aliquando poſtea efficitur malꝰ reprobus. Unde cyprianus in ſermone martyꝝ. Martyrium eſt delictorum finis periculi terminꝰ duxſalutis patientie magiſter domus vite. Non obſtat quod de ſanctis martyribus legitur apo. ſub throno dei clamant dicentes. Uſquequodomine ſanctus verus non iudicas vindicasſanguinem noſtrum qui effuſus eſt ſuper terramUnde poſſet alicui videri appetant vindictamde inimicis que prohibetur: vel etiam non ſintperfecte beati: quia non impletur deſiderium eorum: cum vindicta non fiat multotiens de illis.Sed reſpondetur ẜm grego. in moralibus talis locutio non eſt aliud niſi deſideriuꝫ quod habent de rehabitione corporum ſuorum naturale: quod non implebitur niſi in fine mundi quando fiet vindicta de malis hominibus: quod quidem deſiderium ſubijcitur voluntati deliberateeorum: que conformis eſt voluntati diuine: quāvident eſſe de dilatione iudicij quouſqꝫ numerꝰelectorum impleatur: de hac expectatione reficiuntur propter electos qui debent aſſumi adeos: propter voluntatem diuinam: hoc eſtquod ibi dicitur. dictum eſt illis expectarentadhuc modicum: donec impleatur numerus conſeruorum eius. Et prius dicitur. Date ſunt illisſingule ſtole albe .i. gloria anime: alias corporisſine anxietate expectant. Secundus fructus ēquia inſtruit populum. Dicit auguſtinus mundus iſte contenatur cum ſuis amoribus erroribꝰ terroribus ſanctorum martyria nos docuerūtDate enim ſunt nobis in exemplum vite noſtrevt aggrediamur ardua ſufferamus aduerſa nonrefugiamus cum expedit ipſa etiam mortis tormenta que eſt vltimū terribiliū. martyresſimiles nobis fuerūt paſſibiles: aliꝗ valde delicati iuuenes potentes: tamē omnia contempſerunt propter xp̄ꝫ mortem ſubierūt Chryſo-