Druckschrift 
2 (1477)
Entstehung
Seite
953
Einzelbild herunterladen
 

CapitulumSextum

correctionis verberare vel in pecunia cōdemnare. ſic etiam poteſt zelo correctionis cōtraaliquem verbum conuitij dicere. Quod patetexemplo chriſti qui dixit diſcipulis euntibusin Emaus. O ſtulti tardi corde ad credendūLu. vltimo. Et exēplo Pauli qui dixit. O inſenſati galate. quis vos ſuſcitauit euangelionon obedire: Ad Gala. iij. Raro tamen et exmagna neceſſitate et vtilitate et cum moderatione huiuſmodi obiurgatōnes ſunt faciendevt dicit Auguſtinus. et precipue verbis continentibus turpia abſtinendum. vt meretrix. huiuſmōi: que ſine peccato dici non poſſūt. Secūdo cum profertur contumelia ſeuuitium animo ſolatiandi. tunc ſi talia ſūtin detrimentum honoris alicuius eſt venialepeccatum. vt vocando cecum. ſtultum. et huiuſmodi. Si vero ex leuitate vel ludo proferret verbum quod eſſet contra honorē alteriꝰ.vel de quo eſtimare poſſet ipſum notabiliteriraſci et odium incurrere vel aliud graue peccatum. non excuſaret̉ a mortali. etiamſi hocnon intenderet. ſicut cum quis ludens aliograuiter offenderet uſqꝫ ad mutilationem ethuiuſmodi. non careret mortali culpa. Ludꝰenim noxius eſt in culpa. Ꝙͣuis enim ad eutrapeliam ſeu vrbanitatem pertineat dicerealiquod leue conuitiū. non tamen uſqꝫ ad dehonorationem vel contriſtationeꝫ eius dedicitur: ſed magis cauſa delectationis et iocivel leuitate loquēdi obſeruatis debitis circūſtantijs. al̓ ibi eſſet peccatum. Et ideo cauenoum eſt ſemper a conuitijs et contumelijs.Tertio cum profertur animo iniuriandi velvlciſcendi. aut dehonorandi. et ſic eſt mortaleẜm Thomam ſcd̓a ſcd̓e. q. lxxij. arti. ij. Ratiohuius eſt: quia notabiliter ledit proximum.et ſic facit contra iuſticiam caritatem. Nonenim quis amat minus honorem ſuum ꝙͣ diuitias tēporales ſed plus. Sed auferens ſubſtantiam peccat mortaliter vel etiam intendens auferre. ergo multomagis intēdens auferre honorem. Verba enim per que inferturcontumelia ꝙͣtum ad ſuam eſſētiam id eſt inꝙͣtum ſunt quidam ſoni audibiles etſi nulluꝫnocumentum inferant niſi forte grauādo auditum cum nimis alte quis loquitur: tameninꝙͣtum ſunt ſigna repreſentantia aliquid innoticiam aliorum ſic poſſunt multa damnainferre: inter que eſt homo damnificeturꝙtum ad detrimentum honoris et reuerentieſibi ab alijs exhibende. Unde et maior contumelia ē et grauius peccatum. vt ſi aliquis dicat defectum ſuum coram multis. et tn̄ etiamſibi ſoli dicendo poteſt eſſe contumelia inꝙͣtuꝫip̄e qui loquitur loquentis reuerentiaꝫ agit.Probatur hocidem ſcilicet contumeliam eſſemortale auctoritate. Naꝫ dixit chriſtus Ma-

thei. v. Qui dixerit fratri ſuo fatue (quod ſcilicet pertinet ad contumeliam) reus erit gehenne: que non debetur niſi pro mortali. intelligitur cum hoc dicit intendens dehonorationē. Apoſtolus etiam Ro. primo. dicit. Digni ſunt morte ſcilicet eterna qui faciunt peccata enumerata ibi. inter que ponitur contumelia. Et Clemens. Hamnatione ſunt digniqui patribus legatione dei fungentibus contumeliam inferunt. ij. q. vij. c. Qualis.Ꝙͣtum ad ſecundum §. iij.notatur pena conſequens ex improperio ſeucontumelia dum dicitur. Confuſionem meaꝫſcilicet ex improperio mihi ſecutaꝫ. Confuſioenim vt dicit Catholicon importat erubeſcentiam. Erubeſcentia autem magna eſt pena.vt dicit Auguſtinus de peniten. di. vj. c. j. Debet autem quilibet cauere ſibi non inferreximo penam vel triſticiam. Ande abſtinere debet primo ab improperio ſeu contumelia culpe improperando culpam preteritaꝫſine cauſa rationabili. Quod prohibetur Eccleſiaſtici. viij. Ne deſpicias hominem auertētem ſe a peccato ſcilicet per penitentiam: necimproperes ei. Aemento quia omnes in corruptione ſumus. Sicut nec chriſtus improperauit Magdalene penitenti peccata: ſed texit remittendo. et pater recepit filium prodigum reuertentem. et Iohannes euangeliſtaillum iuuenem qui ex diſcipulis effectus eratprinceps latronum oſculans ei manum quahomicidia perpetrauerat vt non confunderetur. Sed gaudere debes quia frater tuus mortuꝰ erat et reuixit. ſicut gaudēt angeli de vnopeccatore penitentiam agente. Aemēto quiaet tu aliquando in talia cecidiſti vel talia adhuc et peiora agis vel ſaltē ea perpetrare potuiſti. Secūdo debet quis abſtinere ab improperio indigentie ſcilicet rememorando eiꝰſubuentionem ſibi factam in neceſſitate adfūdendum et dehonorandum eum. Unde dicitur Eccleſiaſtici. xxxxj. Cum dederis. ne improperes ſed imiteris deum. vt dicit ibi gloſaQui dat omnibus affluenter non improperat. Iacob̓. j. Et de improperante beneficiumfactum dicitur Eccleſiaſtici. viceſimo. Datum inſipientis non erit tibi vtile. Nam oculi eius ſeptemplices ſunt. exigua dabit. et improperabit multa. inſipiens eſt peccator ettumelioſus. Oculi eius intentio eius. et hij ſeꝑtemplices id eſt ad varia emolumenta intendens. videlicet emolumentum inde ſperando. importune exigendo. moltotiens improperando. dominium bonorum tuorum ambiendo. te ſibi ſubijciendo. de eo inaniter gloriando. datum multomaiuſꝙͣ ſit reputando.