IBIS.
3S3
Nataque ut Aeacidae, iaculis moriaris adactis:
Non licet hoc Cereri dissimulare nefas.
Vtquc nepos dicti nostro modo carmine regis
Cantharidum succos dante parente bibas. 3io
Aut pia te caeso dicatur adultera: sicut,
Qua cecidit Leucen vindice, dicta pia est.
Inque pyram tecum carissima pignora mittas;
(luam linent vitae Sardanapalus habet.
Ytque lot is Libyci templum violare parantis, 3i5Acta Noto vultus condat arena tuos.
Vtquc necatorum Darei fraude secundi,
Sic tua subsidens devoret ora cinis.
Aut, ut olivifera quondam Sicyone fugato,
Sit frigus mortis caussa famesque tuae. 020
Aut, ut Atarnitcs, insutus pelle iuvenciTurpiter ad dominum praeda ferare tuum.
Inque tuo thalamo ritu iugulerc Pheraei;
Qui datus est leto coniugis ense suae.
Quosque putas lidos, ut Larissaeus Alevas, 5a5
Vulnere non lidos experiarc tuo.
Vtque Milon, sub quo cruciata est Pisa tyranno,
Vivus in occultas praecipiteris aquas.
Quaeque in Adimantum, Phliasia regna tenentem,
Ab love venerunt, te quoque tela petant. 33o
Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab orisNudus Achillea destituaris humo.
Vtque vel Eurydamas ter circum busta ThrasylliKst Larissaeis raptus ab hoste rotis.
Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe, 335
Corpore lustravit non diuturna suo :
Vtque novum passa genus Ilippomeneide poenae,Tractus in Actaea fertur adulter humo :
Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus,
Vitores rapiant turpe cadaver equi. 3io
Viscera sic aliquis scopulus tua figat; ut olimFixa sub Euboico Graia fuere sinu.