P. OVIDII NASONISEPISTOLARVMEX PONTO
i,115KU QVAKTV8.
EPISTOLA I
SEXTO POMPEIO.
Accipe, Pompei', deductum carmen ab illo,Debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
Qui si non prohibes a me tua numina poni,Accedet meritis haec quoque summa tuis.
5 Sive trahis vultus; equidem peccasse latebor.Delicti tamen est caussa probanda mei.
Non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
Sit precor oilicio non gravis ira pio.
O quoties ego sum libris milii visus in istis10 Impius, in nullo quod legerere loco !
O quoties, alii vellem cum scribere, nomenKetulit in ceras inscia dextra tuum!
Ipse mihi placuit mendis in talibus error;
Et vix invita facta litura manu est.i 5 Viderit ad summum, dixi. Licet ipse queratur;Hanc pudet offensam non meruisse prius!
Da milii, si quid ea est, hebetantem pectoraLcthenOblitus potero non tamen esse tui.
Idque sinas oro; nec fastidita repellas20 Verba: nec officio crimen inesse putes.