P. OVIDII NASONISE P I S T 0 L A R V MEX PONTO
LIBER SECVNDVS.
EPISTOLA L
GERMANICO CAESARI .
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,Languida quo fessi vix venit aura Noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putavi,lam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum 5
Vidi; Fortunae verba dedique meae.
Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,
Velle potest cuivis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,Tristitiam poni per sua festa iubent. 10
Denique, quod certus furor est audere fateri,
Hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
Iupiter utilibus quoties iuvat imbribus agros,
Mista tenax segeti crescere lappa solet.
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba i 5Numen; et invita saepe iuvamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte viriliSunt mea: privati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi: per quam spectata triumphiIncluso mediis est mihi pompa Getis. 20