Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

\

P. OVIDII NASONIS

TRISTIVM

LIBER PRIMVS.

ELEGIA I

P arve, nec invideo, sine me,Liber, ibis in Vrbem:Heu mihi! quo domino non licet ire tuo.

Vade, sed incultus; qualem decet exsulis esse.

Infelix, habitum temporis huius habe.

Nec te purpureo velent vaccinia fuco: 5

Non est conveniens luctibus ille color:

Nec titulus minio, nec cedro charta notetur:

Candida nec nigra cornua fronte geras.

Felices ornent haec instrumenta libellos.

Fortunae memorem te decet esse meae. iu

Nec fragili geminae poliantur pumice frontes:Hirsutus passis ut videare comis.

Neve liturarum pudeat. Qui viderit illas,

De lacrimis factas sentiet esse meis.

Vade, Liber, verbisque meis loca grata saluta. i5Contingam certe, quo licet, illa pede.

Si quis, ut in populo, nostri non immemor illic,

Si quis, qui, quid agam, forte requirat, erit;

Vivere me dices: salvum tamen esse negabis.

Id quoque, quod vivam, munus habere Dei. 20Atque ita te tacitus, quaerenti plura, legendum,

Ne, quod non opus est, forte loquare, dabis.

Ov. T. 111. L