3S4
P. OVIDII NASONIS
Vtque ferox periit et fulmine ct aequore raptorSic te mersuras adiuvet ignis aquas.
515 Mens quoque sic Furiis vecors agitetur, ut illiVnum cui toto corpore vulnus erat.
Vtque Dryantidae Ubodopeia regna tenenti,
In gemino dispar cui pede cultus erat.
Yt fuit Oetaeo quondam, generoque draconum.35o Tisamenique patri, Callirhoesque viro.
Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
Qua potuit Tydeus erubuisse nuru.
Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,Locris in ancillae dissimulata necem.
355 Di quoque tam faciant possis gaudere lideli
Coniuge, quam Talai, Tyndareique, gener.
Quaeque parare suis letum patruelibus ausaeBelides assidua colla premuntur aqua.
Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeutigne:56o Nec, nisi per crimen, sit tibi nota soror.
Filia si fuerit; sit quod Pelopea Thyestae;Myrrha suo patri, Nyctimcnequc suo.
Filia neve magis capiti sit lida parentis,
Quam tibi vel, Pterela, vel tibi, Nise, fuit.565 Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,Pressit et inductis membra paterna rotis.
Vt iuvenes, pereas, quorum fastigia vultusOlim Pisaeae sustinuere foris.
Vt qui perfusam miserorum saepe procorum5;o Ipse suo melius sanguine tinxit humum.
Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
Qui nova Myrtoao nomina fecit aquae.
Vt qui velocem frustra petiere puellam;
Dum capta est pomis tardior illa tribus.
575 Vt qui tecta, novi formam celantia monstri,Intrarunt caecae non redeunda domus.
Vt quorum Aeacides misit violentus in altosCorpora cum senis altera sena rogos.