113
FASTO 11VJYI L1B. V.
State Palatinae laurus, praetextaque quercuStet domus. Aeternos tres habet una Deos.
P. OVIDII NASONIS
FASTO R V M
L 115 E It QY1NTVS.
Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi?
Non satis est liquido cognita caussa mihi.
Yt stat, et incertus, qua sit sibi, nescit, eundum,
Cum ridet ex omni parte viator iter :
Sic, quia posse datur diversas reddere caussas, 5Qua ferar, ignoro: copiaque ipsa nocet.
Dicite, quae fontes Aganippidos HippocrenesGrata Medusaei signa tenetis equi.
Dissensere Deae; quarum Polyhymnia coepitPrima: silent aliae; dictaque mente notant. ioPost chaos, ut primum data sunt tria corpora mundo,Inque novas species omne recessit opus;
Pondere terra suo subsedit, et aequot-a'traxit:
At coelum levitas in loca summa tulit.
Sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus, i5Et vos Lunares exsiluistis equi.
Sed neque terra diu coelo, nec caetera PhoeboSidera cedebant: par erat omnis honos.
Saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,
Ausus de media plebe sedere Deus. 20
Et latus Oceano quisquam Deus advena iunxit:
Tethys et extremo saepe recepta loco est:
Donec llonor, placidoque decens Reverentia vultuCorpora legitimis imposuere toris.
Ov. T. 111. H