225
TRISTIVM LIB. III. EL. 14.
Ingenium fregere meum mala: cuius et anteFons infecundus parvaque vena fuit.
Sed quaecunque fuit, nullo exercente refugit, 55Et longo periit arida facta situ.
Non hic librorum, per quos inviter alarque,
Copia. Pro libris arcus ot arma sonant.
Nullus in hac terra, recitem si carmina, cuiusIntellecturis auribus utar, adest. 4o
Nec, quo secedam, locus est. Custodia muriSubmovet infestos, clausaque porta, Getas.
Saepe aliquod verbum quaero, nomenque, lo-cumque:
Nec quisquam est, a quo certior esse queam.
Dicere saepe aliquid conanti, turpe fateri! 45
Verba mihi desunt, dedidicique loqui.
Threicio Scythicoquc fere circumsonor ore:
Et videor Geticis scribere posse modis.
Crede mihi; timeo, ne sint immista Latinis,
Inque meis scriptis Pontica verba legas. 5o
Qualemcunque igitur venia dignare libellum;
Sortis et excusa conditione meae.
»»■>- { ■ »«-<-0—0—*-»—»-» -i -0—5-»-*-»-4-5--e- »-»—»•■ » - » ■ 0—
P. OVIDII NASONIS
TRISTIVM
LIBER QVARTVS.
ELEGIA I.
Si qua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis;
Excusata suo tempore, lector, habe.
Exsul eram ; requiesque mihi, non fama petita est:Mens intenta suis ne foret usque malis.
Ov. T. III. P