Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

IBI. S.

.Tempus ad hoc, lustrisiam his mihi quinqueperactis,

Omne fuit Musae carmen inerme meae:Nullaque, quae possit, scriptis tot millibus, exstatLitura Nasonis, sanguinolenta legi.

5 Nec quemquam nostri, nisi nos, laesere libelli:Artilicis periit cum caput Arte sua.

Vnus., et hoc ipsum est iniuria magna, perennemCandoris titulum non sinit esse mei.

Quisquis is est, nam nomen adhuc utcunque tacebo.10 Cogit inassuetas sumere tela manus.

Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortusNon sinit exsilio delituisse suo;

Vulneraque immitis requiem quaerentia vexat:lactat et in toto nomina nostra foro:i 5 Perpetuoque mihi sociatam foedere lectiNon patitur miseri funera llerc viri:

Cumque ego quassa meae complectar membracarinae;

Naufragii tabulas pugnat habere mei:

Et qui debuerat subitas exstinguere flammas;

20 Is praedam medio raptor ab igne tulit.

Nititur,ut profugae desint alimenta senectae;

Heu quanto nostris dignior ipse malis !

Di melius 1 quorum longe mihi maximus ille est,Qui nostras inopes noluit esse vias.