Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
33
Einzelbild herunterladen
 

33

FASTORVM LIR. I.

; Frondibus Actiacis comtos redimita capillos,

Pax ades, et toto mitis in orbe mane.

< Dum desunt hostes, desit quoque caussa triumphi,f Tu ducibus bello gloria maior eris.

: Sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma:Canteturque 1cra, nil nisi pompa, tuba.

Horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:

Si qua parum Hornam terra timebit, amet.

Tura, sacerdotes, pacalibus addite Uammis;

Albaque percussa victima fronte cadat.

A tque domus, quae praestat eam, cum Paceperennet,

Ad pia propensos rota rogate Deos.

< Sed iam prima mei pars est exacta laboris:

Cumque suo linem mense libellus habet.

P. OVIDII NASONIS

F A S T 0 R V M

LIRER SECALXDVS.

Janus habet linem: cum carmine crescit et annus;i Alter ut hinc mensis, sic liber alter eat.

Nunc primum velis, Elegi, maioribus itis:

' Exiguum, memini, nuper eratis opus.

Certe ego vos habui faciles in amore ministims;

Cum lusit numeris prima iuventa suis,i Idem sacra cano, signataque tempora Fastis,j > Ecquis ad haec illinc crederet esse viam ?

Haec mea militia est: ferimus, quae possumus,arma:

Dextraque non omni munere nostra vacat,i Ov.T. 111. C