Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

T

I\ OVIDII NASONIS

R I S T 1 y M

LIBER QVINTVS.

ELEGIA I.

Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellumLitore, praemissis quatuor adde meis.

Hic quoque talis erit, qualis Fortuna poetae.

Invenies toto carmine dulce nihil.

Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen; 5Materiae scripto conveniente suae.

Integer et laetus laeta et iuvenilia lusi:

Illa tamen nunc me composuisse piget.

Vt cecidi, perago subiti praeconia casus;

Sumque argumenti conditor ipse mei. 10

Vtque iacens ripa deflere Caystrius alesDicitur ore suam deliciente necem:

Sic ego Sarmaticas longe proiectus in orasEilicio, tacitum ne mihi funus eat.

Delicias si quis lasciraque carmina quaerit; i 5

Praemoneo nunquam scripta quod ista legat.

Aptior huic Gallus, blandique Propertius oris;

Aptior, ingenium come, Tibullus erit.

Atque utinam numero ne nos essemus in isto 1Heu mihi! cur unquam Musa iocata mea est ? 20

Sed dedimus poenas: Scythicique in finibus IstriIlle pharetrati lusor Amoris abest.

Quod superest, animos ad publica carmina llexi;

Et memores iussi nominis esse sui.