Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
382
Einzelbild herunterladen
 

3 S 2 P. OVIDII NASONIS

Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futurosTelemus Eurymides vaticinatus erat.

Yt cluo Phinidae, quibus idem lumen ademit,

Qui dedit: ut Thamyrae, Demodocique caput.275 Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illasSubsecuit partes, unde creatus erat.

Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis,Quam cui sunt subitae frater et uxor aves.

Sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem2S0 Membra ratis Semeles est miserata soror.

Vel tua, ne poeiiae genus hoc cognoverit unus,Viscera diversis scissa ferantur equis.

Vel quae, qui redimi Romano turpe putavit,

A duce Puniceo pertulit, ipse feras.

285 Nec tibi subsidio sit praesens numen; ut illi,

Cui nihil Hercei profuit ara lovis.

Vtque dedit saltus de summo Thessalus Ossa;

Tu quoque saxoso praecipitere iugo.

Aut vellit Euryali, qui sceptrum cepit ab illo,

290 Sint artus avidis anguibus esca tui.

Vel tua maturet, sicut Minoia fata,

Per caput infusae fervidus humor aquae;

Vtque parum miti, sed non impune, Prometheus,Aerias volucres sanguine iixus alas.

2q5 Ac, velut Ktracides, magno ter ab Hercule quintus,Caesus in immensum proiiciare fretum.

Aut, ut Amyntiaden, turpi dilectus amoreOderit, et saevo vulneret ense puer.

Nec tibi lida magis misceri pocula possint,

5 oo Quam qui cornigero de lovc natus erat.

More vel intereas capti suspensus Achaei,

Qui miser aurifera teste pependit aqua.

Aut ut Achillidae cognato nomine clarumOpprimat hostili tegula iacta manu.

5 o 5 Nec tua, quam Pyrrhi, felicius ossa quiescant;Sparsa per Ambracias quae iacucre vias.