P. OVIDII NASONIS
FASTORVM
LIBER PRIMVS.
J. empora cum caussis Latium digesta per anuumLapsaque sub terras, ortaque signa, canam.Excipe pacato, Caesar Germanice, vultuHoc opus: et timidae dirige mnis iter:
5 Ollicioque, levem non aversatus limiorem,
Iluic tibi devoto numine dexter ades.
Sacra recognosces Annalibus eruta priscis;
Et quo sit merito quaeque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:
10 Saepe tibi Pater est, saepe legendus Avus.Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos,
Tu quoque cum Druso praemia fratre feres.Caesaris arma.canant alii; nos Caesaris aras:
Et quoscumque sacris addidit ille dies.i 5 Annue conanti per laudes ire tuorum,
Deque meo pavidos excute corde metus.
Da milii te placidum: dederis in carmina vires.
Ingenium vultu statque caditque tuo.
Pagina iudicium docti subitura movetur20 Principis, ut Clario missa legenda Deo.
Quae sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cum tulit arma reis.