Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
134
Einzelbild herunterladen
 

131 P. OVIDII NASONIS

Quod mihi das uni, coelum partire duobus:Dimidium toto munere maius erit.

Dixit, et alterna fratrem statione redemit:

720 Vtile sollicitae sidus uterque rati.

Ad Ianum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint;

Quae tamen in Fastis hoc quoque tempus habentNocte sequente diem canis Erigoneius exit.

Est alio signi reddita caussa loco.

725 Proxima Vulcani lux est; Tubilustria dicunt.Lustrantur purae, quas facit ille, tubae.

Quatuor inde notis locus est; quibus ordine lectisVel mos sacrorum; vel Fuga Regis inest.

Nec. te praetereo, populi Fortuna potentis700 Publica; cui templum luce sequente datum,llaue ubi dives aquis acceperit Amphitrite;

Grata lovi fulvae rostra videbis avis.

Auferat ex oculis veniens Aurora Booten;Continuaque die sidus Hyantis erit.

# *** v <£* *+> *$* *** *X* *** «v* ^ 0 O O

P. OVIDII NASONIS

F A S T O R V M

LIBER SEXTVS.

Hic quoque mensis habet dubias in nominecaussas:

Quae placeant, positis omnibus, ipse leges.Facta canam; sederunt, qui me linxisse loquantur:Nullaque mortali numina visa putent.