Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
381
Einzelbild herunterladen
 

IBIS.

381

Et, ne non fultum nuda tellure laceret,

Molle super silices imposuere caput:lamque recessurae viridi de stipite factasAdmorunt oculis usque sub ora faces. 240

Flebat, ut est infans fumis contactus amaris;

Dc tribus est cum sic una locuta soror:

Tempus in immensum lacrimas tibi vovimus istas.Quae semper caussa sufficiente cadant.

Dixerat. At Clotho iussit promissa valere: a 45

Nevit et infausta stamina pulla manu.

Et ne longa suae praesagia diceret horae;

Fata canet vates qui tua, dixit, erit.

Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces;

Di modo dent vires in mea verba suas, 260

Carminibusque meis accedant pondera rerum.

Quae rata per luctus experiare tuos.

Neve sine exemplis aevi cruciere prioris;

Sint tua Troianis non leviora malis.

Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, n 55Tanta venenato vulnera crure geras.

Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae,Armatusque tulit vulnus, inermis opem.

Quique ab equo praeceps in AIeia decidit arva;

Exitio facies cui sua paene fuit. 26?

Id, quod Amyntorides, videas; trepidum que mi-nistro

Praetentes baculo, luminis orbus, iter.

Nec plus adspicias, quani quem sua lilia rexit;

Expertus scelus est cuius uterque parens.

Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa 265Sumtus, Apollinea clarus in arte senex.

Qualis et ille fuit, quo praecipiente columbaEst data Palladiae praevia duxque rati.

Quique oculis caruit, per quos male viderataurum:

Inferias nato quos dedit orba parens.

270