Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
378
Einzelbild herunterladen
 

37S

P. OVIDII NASONIS

Finiet illa dies, quae te milii subtrahet olim:Finiet illa dies, quae mihi tarda venit.

Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam,Auferet illa dies, quae mihi sera venit;i35 Quam dolor hic unquam spatio evanescere possit:Leniat aut odium tempus et hora meum.Pugnabunt iaculis dum Thraces, Iazyges arcu,Dum tepidus Ganges, frigidus Ister erit:Robora dum montes, dum pabula mollia campi,i4o Dum Tiberis flavas Tuscus habebit aquas;

Bella geram tecum: nec mors mihi liniet iras;

Saeva sed in manes manibus arma dabit.

Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras,Exanimis manes oderit umbra tuos.i45 Tum quoque factorum veniam memor umbra

tuorum:

Insequar et vultus ossea larva tuos.

Sive ego, quod nolim, longis consumtus ab annis:Sive manu facta morte solutus ero:

Sive per immensas iactabor naufragus undas;

130 Nostraque longinquus viscera piscis edet:

Sive peregrinae carpent mea membra volucres;

Sive meo tingent sanguine rostra lupi:

Sive aliquis dignatus erit supponere terrae,

Aut dare plebeio corpus inane rogo :

3 55 Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris,

Et tendam gelidas ultor in ora manus.

Me vigilans cernes: tacitis ego noctis in umbrisExcutiam somnos, visus adesse, tuos.

Denique quidquid ages, ante os oculosquevolabo;

160 Et querar, et nulla sede quietus eris.

Verbera torta dabunt sonitum ; nexaeque colubrisConscia fumabunt semper ad ora faces.

His vivus furiis agitabere; mortuus isdem.

Et brevior poena vita futura tua est.