, ■>-■
IBIS. 375
Huic igitur meritas grates, utcunque licebit, 1 5
Pro tam mansueto pectore seinper agam.
Audiet haec Pontus, faciat quoque forsitan idem,Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tihi, etilcasti qui me, violente, iacentem,
Quamlibet et misero debitus hostis ero. 5o
Desinet esse prius contrarius ignibus humor;
lunctaque cum Luna lumina Solis erunt;
Parsque eadem coeli Zephyros emittet et Euros;
Et tepidus gelido liabit ah axe Notus;
Et nova fraterno veniet concordia fumo ; 35
Quem vetus accensa separat ira pyra;
Et Ver Autumno, Brumae miscebitur Aestas;
Atque eadem regio Vesper et Ortus erunt:
Quam mihi sittccum, positis, quae sumsiinus, armis,Gratia, commissis, improbe, rupta tuis; 4o
Quam dolor hic unquam spatio evanescere possit,Leniat aut odium tempus et hora meum.
Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
Cum pecore inlirmo quae solet esse lupis.
Prima quidem coepto committam proelia versu: 45
Non soleant quamvis hoc pede bella geri.
Vtque petit primo plenum flaventis arenaeNondum callacti velitis hasta solum:
Sic ego te ferro nondum iaculabor acuto:
Protinus invisum nec petet hasta caput. 5o
Et neque nomen in hoc, nec dicam facta libello:Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam.
Postmodo, si perges, in te mihi liber IambusTincta Lycambeo sanguine tela dabit.
Nunc, quo Battiades inimicum devovet lbin, 55
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Vtque ille, historiis involvam carmina caecis:
Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
Illius ambages imitatus in Ibide, dicar
Oblitus moris iudiciique mei. 6o