EX PONTO EPIST. L1B. IV. EP. 16. 373
Cum Varus Graccliusque darent fera dicta tyrannis;
Callimachi Proculus molle teneret iter :
Tityrus antiquas et erat qui pasceret herbas,
Aptaque venanti Gratius arma daret:
Naidas a Satyris caneret Fontanus amatas, 35
Clauderet imparibus verba Capella modis:
Cumque forent alii, quorum mihi cuncta referreNomina longa mora est, carmina vulgus habet:Essent et iuvenes, quorum quod inedita cura est,Appellandorum nil mihi iuris adest; io
Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere;
Picridum lumen, praesidiumque fori;
Maternos Cottas cui Messalasque paternosMaxima nobilitas ingeminata dedit:
Dicere si fas est, claro mea nomine Musa, 45
Atque inter tantos, quae legeretur, erat.
Ergo submotum patria proscindere, livor,
Desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
Omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,Praebeat ut sensum materiamque malis. 5o
Quid iuvat exstinctos ferrum dimittere in artus!
Non habet in nobis iam nova plaga locum.