Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
370
Einzelbild herunterladen
 

370 P. OVIDII NASONIS

45 Adde, quod Illyrica si iam pice nigrior essem,

Non mordenda milii turba lidelis erat.

Molliter a robis mea sors excepta, Tomitae,

Tam mites Graios indicat esse viros.

Gens mea Peligni, regioque domestica Sulmo,

5o Non potuit nostris lenior esse malis.

Quem vix incolumi ouiquam salvoqtie daretis,

Is datus a vobis est mihi nuper honor.

Solus adhuc ego sum vestris immunis in oris;Exceptis, si qui munera legis habent.

55 Tempora sacrata mea sunt velata corona,Publicus invito quam favor imposuit.

Quam grata est igitur Latonae Delia tellus;

Erranti tutum quae dedit una locum ;

Tam mihi cara Tomis: patria quae sede fugatis6o Tempus ad hoc nobis hospita Uda manet.

Di modo fecissent, placidae spem posset haberePacis, et a gelido longius axe foret.

XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX

EPISTOLA XV.

S1ZXTO P O M P E 1 O.

Si quis adhuc usquam nostri non immemor exstat,Quidve relegatus Naso, requirit, agam;Caesaribus vitam, Sexto debere salutemMe sciat. A superis hic mihi primus erit.

5 Tempora nam miserae complectar ut omnia vitae.A meritis eius pars mihi nulla vacat;

Quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arviPunica sub lento cortice grana rubent:

Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,io Quot Sicyon baccas, quot parit Hybla favos.