EX PONTO EPIST. LIB. IV. EP. 14. 369
In medias Syrtes, mediam mea vela CharybdinMittite, praesenti dum careamus humo. jo
Styx quoque,si quid ea est,bcne commutabitur Istro:
Si quid et inferius, quam Styga, mundus habet.Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo;
Proxima Marticolis quam loca Naso Getis:
Talia succensent propter mihi verba Tomitae, i5Iraque carminibus publica mota meis.
Ergo ego cessabo nunquam per carmina laedi,
Plectar et incauto semper ab ingenio ?
Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor;
Telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor? 20Ad veteres scopulos iterum devertor, ad illas,
I 11 quibus offendit naufraga puppis, aquas ?
Sed nihil admisi: nulla est mea culpa, Tomitae;
Quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.Quilibet excutiat nostri monumenta laboris; 25
Liitera de vobis est mea questa nihil.
Frigus, et incursus omni de parte timendos,
Et quod pulsetur murus ah hoste, queror.
In loca, non homines, verissima crimina dixi,
Culpatis vestrum vos quoque saepe solum. 3o
Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
Ausa est agricolae Musa docere senis.
At fuerat terra genitus, qui scripsit, in illa,
Intumuit vati nec tamen Ascra suo.
Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? 55
Hoc tamen asperitas indice nota loci est.
Non loca, sed mores scriptis vexavit amarisScepsius Ausonios, actaque Roma rea est.
Falsa tamen passa est aequa convicia mente,
Obfuit auctori nec fera lingua suo. 4o
At malus interpres populi mihi concitat iram,
Inque novum crimen carmina nostra vocat.
Tam felix utinam, quam pectore candidus, essem!Exstat adhuc nemo saucius ore meo.
Ov. T. III. A a