Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
371
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EP1ST. LIB. IV. EP. 15. 371

Confiteor: testerc licet: signate Quirites.

Nil opus est legum viribus: ipse loquor.

Inter opes et me,.rem parvam, pone paternas.

Pars ego sim census quantulacunque tui.

Quam tua Trinacria est, regnataquc terra Philippo, i5Quam domus Augusto continuata Eoro;

Quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,

I Quaeque relicta tibi, Sexte, vel emta tenes:

Tam tuus en ego sum; cuius te munere tristiNon potes in Ponto dicere habere nihil. 20

Atque utinam possis, et detur amicius arvum;

ltemque tuam ponas in meliore loco!

Quod quoniam in Dis est, tenta lenire precandoNumina, perpetua quae pietate colis.

Erroris nam tu, vix est discernere, nostri 25

Sis argumentum maius, an auxilium.

Nec dubitans oro: sed flumine saepe secundoAugetur remis cursus euntis aquae.

Et pudet, et metuo, semperque,eademque precari;

Ne subeant animo taedia iusta tuo. 5o

Verum quid faciam: res immoderata cupido est.

Da veniam vitio, mitis amice, meo.

Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem:

Ipsa locum per se litera nostra rogat.

Seu tamen effectus habitura est gratia: seu me 35Dura iubet gelido Parca sub axe mori;

Semper inoblita repetam tua munera mente:

Et mea me tellus audiet esse tuum:

Audiet et coelo posita est quaecunque sub illo:

Transit nostra feros si modo Musa Getas. 4o

Teque meae caussam servatoremque salutis:

Meq.ue tuum libra norit et aere minus.

Aa 2