Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
368
Einzelbild herunterladen
 

30S P. OVIDII NASONIS

Esse duos iuvenes, firma adiumenta Parentis,

Qui dederint animi pignora certa sui.

llaec ubi non patria perlegi scripta Camena,

Venit et ad digitos ultima charta meos;

35 Et caput et plenas omnes movere pharetras,

Et longum Getico murmur in ore fuit.

Atque aliquis, Scribas haec cum de Caesare, dixit,Caesaris imperio restituendus eras.

Ille quidem dixit, sed me iam, Care, nivaliio Sexta relegatum bruma sub axe videt.

Carmina nil prosunt; nocuerunt carmina quondam:Primaque tam miserae caussa fuere fugae.

At tu per studii communia foedera sacri,

Per non vile tibi nomen amicitiae;

45 Sic capto Latiis Germanicus hoste catenis,Materiam vestris alferat ingeniis; *

Sic valeant pueri, votum commune Deorum:

Quos laus formandos est tibi magna datos;

Quanta potes praebe nostrae momenta saluti:

5o Quae nisi mutato nulla futura loco est.

EPISTOLA XIV.

T l T I C A 2V O.

.I iaec tibi mittuntur, quem sum modo carminequestus,

Non aptum numeris nomen habere meis.

In quibus, excepto quod adhuc utcunque valemus,Nil, te praeterea quod iuvet, invenies.

5 Ipsa quoque est invisa salus: suntque ultima vota,Quolibet ex istis scilicet ire locis.

Nulla milii cura est, terra quarn muter ut ista:llac quia,quam video, gratior omnis erit.