Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
367
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. LIB. IV. EP. 13. 307

EPISTOLA XIII.

CARO.

u mihi non dubios inter memorande sodales,

Quique, quod es, vere, Care, vocaris; ave.

Vnde saluteris, color hic tibi protinus index,

Et structura mei carminis esse potest.

Non quia mirilica est, sed quod nec publica certe: 5

Qualis enim cunque est, non latet esse meam.

Ipse quoque, ut chartae titulum de fronto revellas,Quod sit opus, videor dicere posse, tuum.Quamlibet in multis positus noscere libellis;

Perque observatas inveniere notas. io

Prodent auctorem vires quas Hercule dignasNovimus, atque illi, quem canis, esse pares.

Et mea Musa potest, proprio, deprensa colore,

Insignis vitiis forsitan esse suis,-Tam mala Thersiten prohibebat forma latere, j 5Quam pulcra Nireus conspiciendus orat.

Nec te mirari:,.sisint vitiosa, decebit

Carmina, quae faciam paene poeta Getes.

Ah pudet! et Getico scripsi sermone libellum:

Structaque sunt nostris barbara verba modis. 20Et placui, gratare mihi, coepiquc poetaeInter inhumanos nomen habere Getas.

Materiam quaeris? laudes de Caesare dixi.

Adiuta est 1101 itas numine nostra Dei.

Nam patris Augusti docui mortale fuisse 3.5

Corpus; in aetherias numen abisse domos:

Esse parem virtute patri, qui frena coactusSaepe recusati ceperit imperii.

Esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,Ambiguum nato dignior, anne viro.

3o