300
P. OVIDII NASONIS
Ilaec milii caussa fuit dilati muneris huius,
Quod meus adieeto foenore reddet ager.
Tcque canam quacunque nota: tibi carmina mittam,20 Paene mihi puero cognite paene puer.
Perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,Non mihi, quam fratri frater, amate minus.
Tu bonus hortator; tu duxque comesque fuisti.Cum regerem tenera frena novella manu.
25 Saepe ego correxi sub te censore libellos;
Saepe tibi admonitu facta litura meo est:Dignam Maeoniis Phaeacida condere chartisCum te Picrides perdocuere tuae.
Hic tenor, haec viridi concordia coepta inventa3o Venit ad albentes illabefacta comas.
Quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferroEsse, vel invicto elausa adamante putem.
Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,Invisus nobis quae duo Pontus habet;
55 Et tepidus Boreas, ct sit praefrigidus Auster,
Et possit fatum mollius esse meum;
Quam tua sint lapso praecordia dura sodali.
Hic cumulus nostris absit, abestque, malis.
Tu modo per Superos, quorum certissimus ille est,4o Quo tuus assidue Principe crevit honor;
Effice, constanti profugum pietate tuendo,
Ne sperata meam deserat aura ratem.
Quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;Si modo; qui periit, ille perire potest.
45 Nec; quid agam, invenio,necquidnolimvevclimve:Nec satis utilitas est mea nota mihi.
Crede mihi; miseros prudentia prima relinquit:Et sensus cum re consiliumque fugit.
Ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus:5o Quoque viam facias ad mea vota vado.