Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
365
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. L1U. IV. EP. 11. 12. 305

Nuntia nam luctus milii nuper epistola venit:Lcctaque cum lacrimis sunt tua ilamna meis. ioSed neque prudentem solari stultior ausim,

Verbaque doctorum nota referre tibi:

Finitumque tuum, si non ratione, doloremIpsa iam pridem suspicor esse mora.

Dum tua pervenit, dum litera nostra recurrens i5Tot maria ac terras permeat, annus abit.

Temporis ollicium solatia dicere certi est:

Dum dolor in cursu est, dum petit aeger opem.

At cum longa dies sedavit vulnera mentis;

Intempestive qui fovet illa, novat. 20

Adde quod, atque utinam verum tibi venerit omen!Coniugio felix iam potes esse novo.

EPISTOLA XII.

T V T 1 C A N O.

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,Nominis efficitur conditione tui.

Ast ego non alium prius hoc dignarer honore:

Est aliquis nostrum si modo carmen bonos.

I.ex pedis officio naturaque nominis obstant: 5

Quaque meos adeas, est via nulla, modos.

Nam pudet in geminos ita nomen findere versus,Desinat ut prior hoc, incipiatque minor:

Et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,

Arctius appellem, Tuticanumque vocem. 10

Nec potes in versum Tuticani more venire;

Fiat ut e longa syllaba prima brevis.

Aut producatur, quae nunc correptius exit;

Et sit porrecta longa secunda mora.

His ego si vitiis ausim corrumpere nomen, i5

Ridear, et merito pectus habere neger.