EX PONTO EPIST. LIE. IV. EP. 10. 303
Ilie agri infrendes, hic spicula tincta venenis:
Ilie freta vel pediti pervia reddit hiems :
Vt, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
Siccus contemta nave viator eat.
Qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt. 35Quam miser est, qui fert asperiora Ude!
Crede tamen: nec te caussas nescire sinemus,
Horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam,
Et quae praecipuum sidera frigus habent. 4o
Ilinc oritur Boreas, oraeque domesticus huic est;
Et sumit vires a propiore loco.
At Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
Est procul; et rarus languidiorque venit.
Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto, 45Vimque fretum multo perdit ab amne suam.
Huc Lycus, huc Sagaris, Peniusque, Ilypanisque,Cratesque
Influit et crebro vortice tortus Ilalys:Partheniusque rapax, et volvens saxa CynapesEabitur; et nullo tardior amne Tyras. 5o
Et tu, femineae Thermodon cognite turmae;
Et quondam Graiis Phasi petite viris.
Cumque Borysthenio liquidissimus amne Dy-raspes,
Et tacite peragens lene Melanthus iter.
Quique duas terras, Asiam Cadmique sororem 55Separat, et cursus inter utramque facit.Innumcrique alii, quos inter maximus omnesCedere Danubius se tibi, Nile, negat.
Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas:
Nec patitur vires aequor habere suas. 6o
Quin etiam stagno similis, pigraeque paludi,Caeruleus vix est, diluiturquc color.
Innatat unda freto dulcis, leviorque marina est;
Quae proprium misto de sale pondus habet.
¥
i