302
P. OVIDII NASONIS
EPISTOLA X
ALBINO VANO.
Hic mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestasLittore, pellitos inter agenda Getas.
Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrumDuritiae confers, Albinovane, meae?
5 Gutta cavat lapidem; consumitur annulus usu;Et teritur pressa vomer aduncus humo.Tempus edax igitur, praeter nos, omnia perdet!
Cessat duritia mors quoque victa mea.Exemplum est animi nimium patientis Vlixes,
10 lactatus dubio per duo lustra mari.
Tempora solliciti sed non tamen omnia fatiPertulit; et placidae saepe fuere morae.
An grave sex annis pulchram fovisse Calypso,A-equoreaeque fuit concubuisse Deae?i5 Excipit Hippotades; qui dat pro munere ventos,Curvet ut impulsos utilis aura sinus.
Nec bene cantantes labor est audisse puellas;
Nec degustanti lotos amara fuit.
IIos ego, qui patriae faciant oblivia, succos20 Parte meae vitae, si modo dentur, emam.
Nec tu contuleris urbem Laestrygonis unquamGentibus, obliqua quas obit Ister aqua.
Nec vincet saevum Cyclops feritate Phyacen iQui quota terroris pars solet esse mei;
25 Scylla feris trunco quod latrat ab inguine monstris,Heniochae nautis plus nocuere rates.
Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,Ter licet epotet, ter vomat illa fretum.
Qui quamquam dextra regione licentius errant;5o Securum latus hoc non tamen esse sinunt.