EX PONTO EPIST. LIB. IV. EP. 0 . 301
Nec pietas ignota mea est: videt hospita tellus io 5In nostra sacrum Caesaris esse domo.
Stant pariter natusque pius, coniuxque sacerdos,Numina iam facto non leviora Deo.
Neu desit pars ulla domus; stat uterque nepotum:
Hic aviae lateri proximus, ille patris. 110
His ego do toties cum ture precantia verba,
Eoo quoties surgit ab orbe dies.
Tota, licet quaeras, hoc me non lingere dicet,
Ollicii testis, Pontica terra, mei.
Pontica me tellus, quantis hac possumus ora, n 5Natalem ludis scit celebrare Dei.
Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
Misit in lias si quos longa Propontis aquas.
Is quoque, quo laevus fuerat sub Praeside Pontus,Audierit frater forsitan ista tuus. 120
Fortuna est impar animo, talique libenterExiguas carpo munere pauper opes.
Nec vestris damus haec oculis, procul Vrbe remoti:Contenti tacita sed pietate sumus.
Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures. 126Nil illum , toto quod lit in orbe, latet.
Tu certe scis hoc, Superis adseite, videsque,
Caesar; ut est oculis subdita terra tuis.
Tu nostras audis inter convexa locatusSidera, sollicito quas damus ore, preces. 100
Perveniant istuc et carmina forsitan illa,
Quae de te misi coelite facta novo.
Auguror his igitur flecti tua numina; nec tuImmerito nomen mite Parentis Itabes.