3G0
P. OVIDII NASONIS
ludiciis igitur liceat Flaccoque tibique70 Talibus Augusti tempus in omne frui.
Vt tamen a rerum cura propiore vacabit;
Vota precor votis addite vestra meis ;
Et, si quem dabit aura sinum, laxate rudentes;Exeat e Stj'giis ut mea navis aquis.y5 Praefuit his, Graeciae, locis modo Flaccus; et illoRipa ferox Istri sub duce tuta fuit.
Hic tenuit Mysas gentes in pace fideli:
Hic arcu fisos terruit ense Getas.
Ilie captam Trosmin celeri virtute recepit,
80 Infecitque fero sanguine Danubium.
Quaere loci faciem,Scythicique incommoda coeli;
Et quam vicino terrear hoste, roga;
Sintne litae tenues serpentis folle sagittae:
Fiat an humanum victima dira caput;
85 Mentiar, an coeat duratus frigore pontus;
Et teneat glacies iugera multa freti,llaec ubi nurrarit, quae sit mea fama, require;
Quoque modo peragam tempora dura, roga.Nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur:go Nec cum Fortuna mens quoque versa mea est.Illa quies animo, quam tu laudare solebas,
Ille vetus solito perstat in ore pudor.
Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
Vt fera plus valeant legibus arma, facit;q5 Reni queat ut nullam tot iam, Graeeinc, per annosFemina de nobis virve puerve queri.
Iloc facit, ut misero faveant adsintque Tomitae;
Haec quoniam tellus testificanda mihi est.
Illi me, quia velle vident, discedere malunt:
00 Respectu cupiunt hic tamen esse sui.
Nec mihi credideris: extant decreta, quibus nosHaud at, et immunes publica cera facit.Conveniens miseris haec quamquamglorianonest,Proxima dant nobis oppida munus idem.