EX PONTO EP1ST. LIB. IV. EP. 0. 359
Turaque mente magis plena, quam lance, dedissemTer quater, imperii laetus honore tui.
Hic ego praesentes inter numerarer amicos;
Mitia ius Vrbis si modo fata darent.
Quaeque milii sola capitur nunc mente voluptas,Tunc oculis etiam percipienda foret.
Non ita Coclitibus visum est, et forsitan aequisNam quid me poenae caussa negata iuvet fMente tamen, quae sola loco non exsulat, utar:Praetextam, fasces adspiciamque tuos.
Haec modo te populo reddentem iura videbit;
Et'se secretis linget adesse locis.
Nunc longi reditus hastae supponere lustriCernet, et exacta cuncta locare fide.
Nunc facere in medio facundum verba Senatu,Publica quaerentem quid petat utilitas.
Nunc, pro Caesaribus, Superis decernere grates;
Albave opimorum colla ferire boum.
Atque utinam, cum iam fueris potioraprecatus,Vt mihi placetur numinis ira, roges!
Surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara ;
Detque bonum voto lucidus omen apex.
Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur;
Hic quoque te festum Consule tempus agam.Altera laetitiae, nec cedens caussa priori,Successor tanti frater honoris, erit.
Nam tibi linitum summo, Graecine, DecembriImperium, lani suscipit ille die.
Quaeque est in vobis pietas, alterna feretisGaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
Sic tu bis fueri3.Consul, bis Consul et ille;
Inque domo bimus conspicietur honor.
Qui quamquam est ingens, et nullum Martia summoAltius imperium Consule Roma videt;Multiplicat tamen hunegravitas auctoris honorem:Et maiestatem res data dantis habet.
55
l.
4o
45
5o
55
6 e
G:>